|
Sequitur:
|
“Per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus.”
|
|
Per lumen Jesum accessum habuimus ad lumen Patrem. Jesus enim lumen est,
et Pater Jesu lumen; et genitus est a lumine Patre Filius lumen, et unum
lumen Pater et Filius. Et dicitur Pater principale lumen, non quia majus
lumen vel melius lumen, quia idem lumen; sed quia non de lumine lumen,
ideo principale lumen. Filius lumen de lumine, Pater lumen non de
lumine: et tamen unum lumen Pater et Filius, sicut unus Deus Pater et
Filius. Et ideo Pater principale lumen, quia de lumine Patre Filius
lumen. Potest adhuc et aliter intelligi, quod Pater principale lumen
dictus est. Video enim et ipsum Filium secundum aliquid lumen esse, in
quo non potest Patri aequalis esse. Pater quippe Jesu Deus est, et
solum, Deus; Filius autem Deus est, nec solum, sed etiam homo et Deus;
et est lumen Jesus in eo quod est Deus; et idem lumen, quod est Pater
Deus. In eo vero, quod homo est, lumen est, quoniam et ipsa Jesu
humanitas lumen fuit in eo quod veritatem demonstravit, et principale
lumen Patrem revelavit. Sed lumen humanitatis Jesu minus fuit lumine
deitatis, et in lumine quidem humanitatis Jesus inferior fuit Patre, in
lumine vero divinitatis idem cum Patre. Et venimus per ipsum ad ipsum
lumen humanitatis, in quo erat solus Filius, ad lumen divinitatis, in
quo erat Pater, et Filius. Idcirco accessum habuimus per Filium ad
Patrem; nec ad solum Patrem, sed et ad Filium et ad Patrem. Video et
alium accessum per Jesum ad principale lumen Patrem. Jesus enim
sapientia Patris est, et ipsa sapientia Patrem revelavit, et exivit
sapientia Patris, Patre permanente in abscondito: et mansit Pater
invisibilis, et sapientia ejus visibilis facta est, ut ad invisibilem
Patrem perduceret, et cum facta est visibilis, non desiit invisibilis
esse, quia venit eo ubi non erat: inde, ubi erat, non recessit. Et
exivit primum per creaturam mundi, et manifestavit se in operibus suis:
et coepit visibiliter videri invisibilis in eo quod erat visibile, et
monstratum est quoddam lumen, ut duceret ad majus lumen: et erat primum
lumen sapientiae, et secundum lumen sapientia. Et factus est nobis Jesus
via ad Patrem; ex inferiori lumine ad lumen principale. Deinde venit
secundo sapientia, et exivit, ut dictum est, per carnem, et facta est
lumen in testa, ut illuminaret nos, et assuefaceret ad majus lumen, et
perduceret ad principale lumen. Sed et ita accessum habuimus per Jesum
ad principale lumen Patrem.
|
“Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod est, quod verum, quod
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: per quem ad principale
lumen Patrem accessum habuimus.”
|
|
Hucusque pendet sententia donec sequentibus compleatur; et est sensus.
Nos invocantes Jesum, respiciemus, quantum possibile est nobis, in
illuminationes sacratissimorum eloquiorum, hoc est in sacratissima
eloquia, quae illuminant nos doctrina veritatis et intelligentia
secretorum, a Patre traditas. Traditae sunt enim a Patre illuminationes
divinorum eloquiorum, ut nos ex ipsis illuminemur, quousque capaces
efficiamur contemplationis luminis principalis, et ipsis illuminantibus
nunc agnoscimus secreta coelestia, quae nondum sensu comprehendere
valemus. Illuminationes quoque sacratissimorum eloquiorum accipere
possumus descriptiones sacri eloquii, et configurationes ex formis
visibilibus sumptas, in quibus nobis statum invisibilium rerum, et
coelestium secretorum rationem modumque ex proposita similitudine
demonstrat. Ipsis enim signis visibilibus humana mens commodius
instruitur, et illuminatur ad invisibilium cognitionem. Propterea pene
ubique in sacro eloquio rerum visibilium species pro significatione
adhibentur, quando humana mens de iis eruditur, quae abscondita sunt ab
intelligentia humana, ut per ea, quae novit, capere possit et
intelligere quae non novit. Istas illuminationes foris ad eruditionem
nobis propositas, Jesum invocantes, qui intus corda illuminet, inspicere
debemus, et secundum ipsarum demonstrationem secreta coelestia
addiscere.
|
|