|
Hoc est, quod sequitur:
|
“Et ab ipsis symbolice nobis, et anagogice manifestata coelestium
animorum hierarchias quantum potentes sumus considerabimus.”
|
|
Est itaque ordo, ut primum sanctarum Scripturarum illuminationes cum
invocatione Jesu, per quem interna illuminatio datur et sine quo
exterior inanis est, inspiciamus: ac deinde, illuminante Jesu, ex ipsis
sacrae Scripturae illuminationibus et demonstrationibus coelestium
animorum, id est spirituum coelestium principatus sacros et potestates
(qui nobis, nisi per Scripturae sacrae traditiones manifestarentur,
invisibiles omnino essent et incogniti), consideremus. Hoc est enim,
quod ait:
|
“Considerabimus quantum potentes”
|
|
sive quantum possumus. Parvum est enim nostrum posse, et exiguum ad
tantarum rerum magnitudinem.
|
“Considerabimus hierarchias,”
|
|
id est sacros principatus coelestium animorum, id est angelicorum
spirituum. Hierarchias dico manifestatas nobis, hoc est demonstratas,
vel revelatas ab ipsis, scilicet illuminationibus, id est
demonstrationibus sacri eloquii symbolice et anagogice. Symbolum est
collatio formarum visibilium ad invisibilium demonstrationem. Anagoge
autem ascensio, sive elevatio mentis est ad superna contemplanda. Notat
autem hic duplicem modum revelationis divinae, quae theologorum et
prophetarum mentibus infusa est per visiones et demonstrationes, quas
Graeci theophanias appellant, id est divinas apparitiones. Quoniam
aliquando per signa sensibilibus similia invisibilia demonstrata sunt,
aliquando per solam anagogen, id est mentis ascensum, in superna pure
contemplata. Ex his vero duobus generibus visionum, duo quoque
descriptionum genera in sacro eloquio sunt formata. Unum, quo formis, et
figuris, et similitudinibus rerum occultarum veritas adumbratur.
Alterum, quo nude et pure sicut est absque integumento exprimitur. Cum
itaque formis, et signis, et similitudinibus manifestatur, quod occultum
est, vel quod manifestum est, describitur, symbolica demonstratio est.
Cum vero puro pura et nuda revelatione ostenditur, vel plana et aperta
narratione docetur, anagogica.
|
|