Pars 7

Sequitur:

“Et principalem, et super principalem divini Patris claritatem, quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus, et non trementibus mentis oculis respicientes, iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium.”

Hic manifeste edocet quibus gradibus divinae illuminationis processio fiat usque ad nos; et rursum quibus progressionibus mens nostra reducatur ad summae claritatis contemplationem. Divinum enim lumen primum in angelicam naturam descendit, et ab ipsa revelationibus, et demonstrationibus divinis, et mystica sacri eloquii narratione ad nostram usque intelligentiam, participationemque se transfundit. Mens vero humana eisdem rursum gradibus ad superna conscendens, sacra divini eloquii inspectione coelestia secreta, et eam, quae in angelis est, divinae claritatis illuminationem perpendit: ex qua paulatim in invisibilium agnitionem succrescens ad ipsum tandem summi luminis splendorem contemplandum convalescit; et fit, quod in principio dictum est, quia unum lumen et ad multa illuminanda se dividit, ut illuminata omnia ad unius claritatis aspectum similitudinemque reformet. Propterea cognita ex sacris divini eloquii traditionibus coelestium spirituum claritate, qualiter hanc cognitionem summi luminis contemplatio subsequatur, ostendit, dicens:

“Et principalem, et superprincipalem divini Patris claritatem, quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus, et non trementibus mentis oculis respicientes, iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium.”

Ordo verborum est: Nos respicientes claritatem divini Patris principalem, et superprincipalem oculis mentis immaterialibus et non trementibus: quae claritas manifestat nobis beatissimas hierarchias angelorum in symbolis figuratis. iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium. Respicientes enim claritatem Patris restituimur, id est reformamur iterum, hoc est reductive conversi ad illud, unde venimus, in simplum ejus radium, ut in uno lumine unum simus, qui lucemus ex lumine uno, et non sit discrepantia lucentium, sicut diversitas luminum non est ulla. Claritas autem Patris principalis et superprincipalis dicitur, quia non solum dignitate vel causa lucentibus omnibus superior est, sed etiam excelsior natura. Et haec claritas, quia non corporalis, sed spiritualis est, et spiritualiter lucet: idcirco nonnisi immaterialibus tantum, id est incorporalibus oculis videri potest. Quos oculos etiam non trementes, id est sanos, et perspicaces, et irreverberatos esse necesse est, ne lippienti acie tantum lumen intuentes, tenebras sibi ex ipsa claritate inducant. Merito autem post claritatem angelorum per sacra eloquia contemplatam, ad divini Patris claritatem illuminamur; quia et ipsa nobis angelorum claritas a claritate Patris per eos in nos descendente ex sacri eloquii revelatione manifestatur. Hoc est, quod ait:

“Quae angelorum nobis in figuratis symbolis,”

id est signis et conformationibus secundum species visibiles figuratis, manifestat beatissimas hierarchias, id est principatus, dignitates et potestates. Angelorum ordines, et potestates, et divinae eorum operationes omnino invisibiles sunt: et nisi visibilibus signis, et similitudinibus ex visibilibus sumptis demonstrentur, intelligi ab iis qui visibilia tantum noverunt nequaquam possunt. Propterea Patris claritas ad principale lumen suum nos reparare volens, primum illuminationibus sacri eloquii ad contemplandam angelorum claritatem nos excitat, et ex ea claritate illuminatos tandem ad suae claritatis agnitionem lumenque reformat, ut unum simus in illa, qui unum accepimus ab illa. Haec vero claritas Patris unius simplicis radii emissione et illuminatione per cuncta se diffundit, et penetrat cuncta, quoniam unam sapientiam Pater genuit, per quam cuncta opera sua fecit. Verbum quippe Patris lumen de lumine est; unum Verbum, et radius unus, et ipsum Verbum sapientia est, et ipsa sapientia lumen est procedens, a quo nota est: una de uno, et propterea radius unus a claritate una, a quo illuminantur, qui ad ipsum reformantur, ut luceant ex ipso, et lux sint cum ipso, sicut ille lux est. Et cum sint multa lumina illuminata, et varie dissimiliterque lucentia, unum tamen lumen est illuminans in omnibus illuminatis.