|
Hoc est, quod sequitur:
|
“Etenim neque ipse usquam, neque unquam radius a propria singulari
unitate deseritur.”
|
|
Sapientia enim Dei quamvis se varie dissimiliterque mentibus
spiritualiter illuminandis secundum suscipientium capacitatem ac
possibilitatem infundat, in se tamen una permanet et simplex. Nec major
sibi in iis qui abundant ex ipsa, nec minor in iis qui secundum
inferiorem participationis gratiam uniri accipiunt in ipsa; sed tota in
toto, et in singulis tota, summa transcendens, et infimis condescendens,
numerose se participandam praebens, et in se una permanens. Propterea
sese in plura participantia dividit, sed ex sui participatione plura
participantia ad unitatem restituit. Nos enim colligi possumus in ipsa;
sed ipsa dividi non potest in nobis. Etenim ipse radius, id est ipsa
sapientia illuminans a principali lumine Patre exiens, et usque ad
illuminanda omnia procedens, a sua unitate propria non deseritur unquam,
quoniam semper cum illo est; neque usquam, quoniam ubique in illo est.
Nam et cum per diversa tempora mentibus illuminandis dissimiliter se
praebet, eadem ac indissimilis est. Et cum diversis locis, diversisque
participationis consortibus simul praesentem se exhibet, multiplex non
est.
|
|