|
Oportet ergo, ut existimo, primum exponere quam quidem esse
speculationem omnis hierarchiae existimamus, et quid ipsius unaquaeque
divinis profuit laudatoribus. Deinde coelestes hierarchias laudare
secundum ipsarum in eloquiis manifestationem consequentibusque his
dicere, qualibus divinis formationibus coelestes figurant ordines
eloquiorum sacrae descriptiones, et ad qualem oportet ascendere per
formas veritatem. Ut non et nos eodem modo multis immunde existimemus
coelestes, et deiformes animos, multipedes esse quosdam, et multorum
vultuum, et ad boum et pecudalitatem [pecuinitatem], aut ad leonum
bestialem imaginationem formatos, aut ad aquilarum curvo rostro speciem,
aut ad volatilium tripertitam alarum commotionem effiguratos: et rotas
quasdam igneas super coelum imaginemur, et thronos materiales Divinitati
ad recubitum necessarios; et equos quosdam multicolores, et armiferos
archistrategos; et quaecunque alia ex eloquiis nobis sacrae, et
formabiliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt
(Ezech. I; Apoc. IV; Isa. VI; Dan. VII; Zach. I; Apoc. VI; Ezech. XXIII;
Job. XVI; Sap. V; Josue V; II Machab. III). Etenim valde artificialiter
theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus
usa est: nostrum, ut dictum est, animum revelans, et ipsi propria, et
connaturali reductione providens, et ad ipsam reformans anagogicas
sanctas Scripturas, si cui autem videtur sacras quidem recipi debere
compositiones tanquam simplicium in seipsis ignotorumque nobis, et
incontemplabilium subsistentium: inconvenientes vero existimat sanctorum
intellectuum in eloquiis sacris descriptiones, et omne sic dicere durum,
hoc angelicorum nominum theatrum; et debuisse, ait, theologos ad
corpoream facturam universaliter in corporalium venientes propriis ea,
et quantum possibile cognatis et formare, et manifestare figurationibus
ex apud nos pretiosissimis, et immaterialibus quoquo modo, et
supereminentibus essentiis, et non coelestibus, et deiformibus
simplicitatibus terrenas novissimas circumpositas multiformitates. Hoc
quidem et nostrum sublimius futurum esset, et supermundanas
manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines. Hoc
etiam in divinas simul injuste non injuriam faceret virtutes, et aeque
nostrum non seduceret animum in immundas se inserentem compositiones. Et
fortassis etiam existimabuntur supercoelestia leoninis quibusdam, et
equinis multitudinibus repleri; et mugitiva laudum oratione, et volatili
angelorum praecipitatu, et animalibus aliis, et materiis ignobilioribus
tanquam ad inconsequens, et ignobile, et passibile reclusa, dum
describuntur per omnia deiformes clarae manifestativorum eloquiorum
similitudines. Sed veritatis, ut existimo, inquisitio ostendit
eloquiorum sacratissimam sapientiam (Ezech. XXVIII; Job. XXXVIII) in
animorum coelestium formationibus utrumque valde providisse: ita ut
neque in divinas (sic forsitan diceret quis) injuriam faceret virtutes;
neque vos in viles passibiliter infigeret imaginum humilitates. Quia
quidem enim pulchre procuratae sunt informium formae, et figurae
carentium figuris, non unam causam diceret quis esse nostram analogiam
non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes, et
desiderantem proprias, et connaturales reductiones: quae passibiles
nobis formationes praetendunt informium supernaturaliumque
speculationum. Sed quia et hoc mysticis eloquiis est decentissimum, per
incomprehensibilia divina aenigmat occultare, et inviam multis ponere
sacram, abditamque supermundanorum intellectuum veritatem. Est enim non
omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia (Matth. VII; I
Cor. II). Si autem deformes imaginum descriptionis causas existimaverit
quis inhonestum, dicens, referri sic turpes formationes deiformibus, et
sanctissimis dispositionibus, sufficit ad eum dicere: Quomodo duplex est
sanctae manifestationis modus? Unus quidem quasi consequens propter
similes provenientium sacrarum figurarum imagines; alter vero propter
dissimiles formarum facturas in omnino inconsequens, et indecorum
conformatus. Itaque colendam super essentiam divinitatis beatitudinem
manifestativorum eloquiorum mysticae traditiones, aliquando quidem ut
rationem, et intellectum, et essentiam laudant; divinam rationalitatem,
et sapientiam ejus declarantes, et vere existentem substantiam, et
eorum, quae sunt substantiae, causam veram; et quasi lumen eam formant,
et vitam vocant tantis mirabilibus formationibus castioribus manentibus,
et materiales formationes excellere quoquomodo probatis deficientibus;
et sic divina ad veritatem similitudine. Est enim super omnem essentiam
et vitam, nullo quidem ipsam lumine characterizante, omnique ratione, et
intellectu similitudine ipsius incomparabiliter derelictis. Aliquando
vero dissimilibus manifestationibus ab ipsis eloquiis (Rom. XI; I Tim.
VI; Psalm. CXL) supermundane laudatur, eam invisibilem, et infinitam, et
incomprehensam vocantibus: et quae, ex quibus non quid est, sed quid non
est, significatur. Hoc enim, ut existimo, potentius est in ipsa. Quoniam
quidem, ut occulta, et sacerdotalis traditio subintroduxit, hoc quidem
non esse secundum quid eorum, quae sunt, eam vere dicimus. Ignoramus
autem superessentialem ipsius, et invisibilem, et ineffabilem
infinalitatem. Si igitur negationes in divinis verae sunt affirmationes
vero incompactae, obscuritati arcanorum magis apta per dissimiles
formationes manifestatio. Et nunc itaque non turpes replent coelestes
ornatus eloquiorum sacrae descriptiones dissimilibus eos formarum
facturis manifestantes, et per has ostendentes materialibus simul
omnibus supermundalium excellentias. Quin vero et nostrum animum
reducant magis dissimiles similitudines: non existimo quemquam bene
sapientum contradicere. Per quidem enim pretiosiores sacras formationes
consequens est seduci, auriformes quasdam existimantes esse coelestes
essentias, et quosdam viros fulgoreos decora indutos vestimenta,
candidum, et igneum innocue respergentes, et quibuscunque aliis
similibus imaginalis formis theologia coelestes figuravit intellectus.
Quod quidem ne paterentur, qui nihil visibilibus bonis altius
intelligunt, sanctorum theologorum restitutiva sapientia ad indecoras
dissimilitudines mirabiliter descendit: non concedens materiale nostrum
in turpibus imaginibus remanens quiescere; purgans vero sursumque
ferens, et animae suggerens deformitate compositionum, tanquam neque
justo neque vero probante, esse nequaquam valde materialibus, quia sic
turpibus, similia secundum veritatem supercoelestia, et divina
spectacula. Sed itaque et hoc intelligere oportet: Nihil eorum, quae
sunt, esse universaliter boni participatione privatum: siquidem, ut
eloquiorum Veritas ait:
|
“Omnia bona valde (Gen. I).”
|
|
Est ergo ex omnibus intelligere bonas speculationes, et invisibilibus,
et intellectualibus, ex materialibusque formare dictas dissimiles
similitudines: altero modo intellectualibus habentibus, quae
sensibilibus aliter distributa sunt. Etenim furor in irrationalibus
quidem ex passibili motu est: et omnis irrationabilitatis repletus est
furibundus eorum motus; sed intellectualibus altero modo oportet
irascibile intelligere, declarans, ut existimo, eorum virilem
rationabilitatem, et immanem [immanentem] quietem in divinis, et
immutabilibus fundamentis. Eodem modo concupiscentiam quidem esse
dicimus in irrationabilibus inconsultam quamdam, et materialem ex
naturali motu, aut consuetudine in mutabilibus incontinenter ingenitam
impassibilitatem, et irrationabilem corporalis voluptatis continuitatem;
simul omne animal compellentis secundum sensum inconcupiscibile. Cum
vero dissimiles similitudines intellectualibus circumponentes
concupiscentiam eis circumformamus amorem divinum, ipsum intelligere
oportet super rationem, et intellectum immaterialitatis, et inflexibile,
et non indigens desiderium superessentialiter castae, et impassibilis
contemplationis et illam puram, et sublimissimam claritatem, et
invisibilem, et formificam pulchritudinem aeternae, verae et invisibilis
societatis. Et veluti potentiam excipit quidem in sufficentia, et in
conversibilitate; et a nulla affligitur virtute, per inconfusum, et
immutabilem divinae pulchritudinis amorem, et universalem revocationem
in id quod vere est appetendum. Sed et ipsam irrationabilitatem et
insensualitatem in quidem irrationabilibus animalibus, aut in animatis
materiis, defectum rationis, et sensus proprie vocamus; in autem
immaterialibus et intellectualibus essentiis sanctae, et decenter
supereminentias earum, ut super mundalium confitemur, nostram
transitoriam, et corporalem rationem, et materialem, et alienatum
incorporalibus animi sensum excellentes. Est itaque non dissonas formare
coelestibus formas, et ex vilibus materiae partibus. Quoniam et ipsa ex
vere bono subsistentiam possidens per omnem sui materialem dispositionem
imagines quasdam intellectualis pulchritudinis habet; et possibile est
per eas reduci ad immateriales primas formas dissimiliter, ut dictum
est, similitudinibus acceptis, et eisdem non similiter: compacte autem,
et pulchre intellectualibusque et sensibilibus proprietatibus definitis.
Haec mysticos theologos inveniemus non solum coelestium dispositionum
declarationibus mirabiliter conformantes, sed ipsis aliquando divinis
manifestationibus. Et aliquando quidem ipsam ex luminibus pretiosis
laudant, ut solem justitiae, ut stellam matutinam in animum sancte
orientem, et ut lumen incircumvolute, et invisibiliter resplendens
(Malach. I; Apoc. II). Aliquando vero ex mediis, ut ignem innocue
resplendentem, ut aquam vitalis plenitudinis datricem, et, ut symbolice
dicendum, in ventrem subeuntem, fluminaque redundantem immensurabiliter
refluentia. Aliquando autem ex novissimis, ut unguentum suave, ut
lapidem angularem (Exod. III; Joan. I).
Sed et bestialem ipsi formam circumponunt; et leonis ei, et pantherae
specialitatem coaptant, et pardalineam vestiunt, et ur sam saevientem
(Cant. II; Isa, XXVIII; Osee V). Ad dam vero, et quod omnium vilius
esse, et magis significare visum est; quia et vermis specie ipsam
seipsam circumformantem divina sapientes [divinam sapientiam]
tradiderunt (Psal. XXI). Sic et omnes theosophi, et occulta inspiratione
prophetae a sanctis incontaminatis distinguunt Sancta sanctorum, et
dissimilem sanctam figurationem honorant, ut neque divina immundis recte
accepta sint, neque mirabilium imaginum studiosi contemplationis tanquam
veris remanent figuris. Divina itaque honorificant veris negationibus,
et ad novissima compactarum imaginationum diversis similitudinibus.
Nihil ergo inconsequens est, si et coelestes essentias ex
inconvenientibus dissimilibus similitudinibus formant secundum dictas
causas. Non enim fortassis utique, non nos in quaestionem quidem ex
indigentia in anagogen per diligentem divinorum scrutationem veniremus,
nisi deformitas nos extorqueret manifestatoriae angelorum deformationis:
non sinens nostrum animum remanere in dissimilibus formarum facturis,
sed reluctantem negare materiales passibilitates, et assuescentem pure
extendere per visibilia in supermundanas altitudines. Tanta quidem a
nobis dicta sunt propter materiales et inconvenientes divinorum
eloquiorum angelicas imaginum descriptiones. Deinde autem segregare
oportet quid ipsam quidem esse hierarchiam existimamus, quidque ab ipsa
hierarchia prosunt hierarchiam sortientes. Dux vero sit Christus
(siquidem mihi fas dicere) meus, totius hierarchicae manifestationis
inspiratio. Tu vero, o puer, secundum sanctam nostrae sacerdotalis
traditionis legislationem, ipse sancte, et decenter ausculta,
mirabiliter dictorum divinus divina in doctrina factus, secreto animi
quae sancta sunt circumtegens, ex immunda multitudine tanquam uniformia
custodi. Non enim fas, ut eloquia aiunt in porcos projicere invisibilium
margaritarum inconfusum, et luciformem, beneficumque ornatum (Matth.
VII).
|
|