|
Sequitur:
|
“Etenim valde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in
non figuratis intellectibus usa est: nostrum, ut dictum est, animum
revelans, et ipsi propria, et connaturali reductione providens: et ad
ipsum reformans anagogicas sanctas Scripturas.”
|
|
Ad hoc respondet, quod supradixerat, considerandum esse qualibus
formationibus sacra Scriptura coelestes ordines figuraret. Ac si
diceret: Propterea ipsae formationes coelestium ordinum in sacro eloquio
diligenter inspiciendae sunt; quoniam idcirco factae sunt, ut nostrum
animum ad invisibilium cognitionem per haec visibilia et nota
revelarent, id est illuminarent. Etenim valde artificialiter vel
prudenter, sive considerare usa est theologia, id est divina Scriptura,
poeticis sacris formationibus, id est descriptionibus formarum vel
figurarum ad sacra vel sancta repraesentanda propositarum, formationibus
poeticis, id est excogitatis, vel adinventis ratione et expositis per
similitudinem mysticae traditionis in non figuratis intellectibus, id
est spiritibus sine figura et corporali forma in sua simplicitate
consistentibus significandis.
|
“Nostrum, ut dictum est,”
|
|
videlicet in superiori capitulo
ab alto ignorantiae velamine, ut nuda et aperta facie coelestia
contempletur:
|
“et ipsi scilicet animo propria et connaturali reductione providens,”
|
|
ut videlicet reducatur ad invisibilia cognoscenda instructus per ea quae
connaturalia et propria illi sunt; et ad ipsum videlicet animum
reformans vel coaptans, sive contemperans sanctas Scripturas anagogicas,
ut prius nostra nobis conformata ad nos descenderent, et postea ad
superiora reducendo illuminatos sublevarent. Hoc ergo theologia valde
artificialiter fecit, ut nobis loquens nostra susciperet, et per nostra
admonitos et eruditos ad sua sublevaret. Sed si cui fortassis hoc
probandum videatur, inquantum ipsa theologia ad significationem
visibilium pulchras et decentes ab iis quae nostra sunt, formationes
assumpsit; reprehensibile autem et incongruum illud, quod indecoras
etiam et indignas tantae puritati et majestati similitudines apposuit:
illi respondendum, propterea theologiam non solum similes, sed etiam
dissimiles in demonstrationem divinorum formas assumpsisse, ut per illud
quod dissimile et quasi alienum manifeste de ipsis per figuram dicitur
etiam id, quod proprium videri poterat, figuratum et alienum ad
proprietatem agnoscatur:
|
|