Pars 10

Hoc est, quod sequitur:

“Si cui autem videtur sacras quidem recipi debere compositiones, tanquam simplicium in seipsis, ignotorumque nobis, et incontemplabilium subsistentium.”

Hoc est, dignum esse ut recipiantur sacrae compositiones, id est figurationes vel formationes sacrae, quae de ipsis divinis et invisibilibus factae sunt, utpote de iis quae simplicia et incomposita sine figuratione corporali, et forma, ac per hoc nobis, qui corporalia tantum contemplari et cogitare novimus, ignota et incontemplabilia subsistunt, et nisi per visibilia signa et demonstrationes visibiles ostendi, ac percipi ab humano corde non possunt. Si cui ergo dignum videtur, et necessarium propter ejusmodi causas sacras compositiones recipiendas esse, ita duntaxat si pulchre et decenter, tantaeque puritati convenientes formarentur, nunc autem indecentes esse,

“et inconvenientes existimat,”

ille videlicet quaecunque,

“sanctorum intellectuum,”

id est spirituum descriptiones, quae

“in eloquiis sacris”

factae sunt; et existimat ille etiam inconveniens esse, omne hoc angelicorum nominum, ut theatrale sibi videtur figmentum, ut videlicet angeli, boves, et leones, et aquilae, et equi, et rotae, et currus, et throni, et caetera hujusmodi introducantur et nominentur: quod secundum ipsius existimationem theatrale videtur, et theatrali recitatione et irrisione dignum. Nobis autem pie sentientibus, et recte credentibus sic dicere durum, vel omne sic dicere durum, id est omnes sic durae et inconvenientes dictiones, et descriptiones, quod est quasi quoddam angelicorum nominum theatrum; vel si existimat ille sic dicere, id est sic dicendum esse hoc, quod in Scriptura fingitur, quasi durum, id est inconsonum et inconveniens angelicorum nominum theatrum esse: et si ille etiam ait debuisse theologos venientes vel descendentes ad corpoream facturam, id est materialem figurationem, universaliter, id est omnino incorporalium, coelestium videlicet et invisibilium, formare ea, scilicet invisibilia, et manifestare, quantum possibile eis esset propriis et cognatis figurationibus, id est inconvenientibus et similibus figurationibus sumptis apud nos, id est inter visibilia ista ex pretiosissimis, vel sumptis ex pretiosissimis apud nos, hoc est ex eis, quae pretiosissima sunt apud nos; et ex immaterialibus quoquomodo, id est ex eis, quae quoquo, id est aliquo modo immaterialia esse videntur et incorporalia, sicut videlicet lux, et ignis, et splendor, et calor, et caetera hujusmodi: quae, cum materialia sint, corporalia, multum tamen spirituali naturae subtilitate et puritate appropinquant. Si ergo dicat ille ex iis pretiosissimis, et aliquo modo immaterialibus et supereminentibus essentiis debere theologos sumpsisse figuras eorum, quae omnino incorporalia sunt, ut per ea, quae fere immaterialia et incorporalia sunt, vere incorporalia significarentur. Etsi adhuc dicat non debere circumpositas esse terrenas et novissimas, id est ultimas vel infimas, sive abjectas multiformitates, id est ex multis formis et variis compositas figuras, deiformibus simplicitatibus, id est spiritualibus naturis: quae quia deiformes sunt in gloria, terrenae et novissimae, et quia simplices in essentia, multiformitates ei omnino attribui non debuerunt. Et si dicat adhuc: Hoc quidem, id est si ex pretiosis et supereminentibus essentiis figurae invisibilium sumerentur, et terrenae, et novissimae formitates deiformibus simplicitatibus non circumponerentur, vel aptarentur: hoc quidem et nostrum sublimius futurum esset, hoc est, sublimius nos ad cognitionem spiritualium proveheret. Vel hoc quidem et nostrum esset, quia corporale esset, et materiale; et sublimius futurum esset, id est divinis et spiritualibus vicinius, ut ex utraque parte rationabile fieret: ut per hoc, quod nostrum esset, id est familiare et cognitum nobis, erudire non posset; et per hoc, quod sublimius et dignius esset, spiritualium excellentiae et dignitati congrueret. Et supermundanas etiam, id est coelestes et spirituales manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines quemadmodum istae descriptiones faciunt; quia ex terrenis et novissimis essentiis similitudines inconvenientes et dissimiles rebus spiritualibus adducunt. Hoc etiam, id est si ex pulchris et decentibus formis tantum spiritualium figurae formarentur, non faceret injuriam in divinas virtutes non convenientes formas eis attribuendo: quod facere est injustum. Et aeque, id est, similiter non seduceret animum nostrum, sicut ista turpis et indecens formatio seducit, ut aliena de illis virtutibus et indigna cogitet, dum se in istas immundas inserit, vel ingerit compositiones: quae de ipsis indecenter factae sunt. Et fortassis adhuc aliud de his turpibus compositionibus malum proveniat, quod existimabuntur supercoelestia repleri, vel repleta esse leoninis quibusdam, et equinis multitudinibus, id est equorum et leonum, et mugitiva laudum oratione, et volatili angelorum praecipitatu; quia figurae leonum, et equorum, et boum, et avium, quorum rugire, et hinnire, et volare est, et qui Deum laudare non possunt nisi mugiendo, vel rugiendo, angelis tribuuntur. Et existimabuntur ipsa coelestia non solum his, sed etiam aliis animalibus et materiis ignobilioribus, ut vermibus, et carbonibus, et aliis hujusmodi, quae per figuram de spiritualibus dicta inveniuntur repleta, tanquam reclusa, id est patefacta, et aperta sint ipsa coelestia, ad inconsequens, id est inconveniens et ignobile, et possibile supra sit, ut ejusmodi admittantur in ea, vel et passibile, id est corruptibile. Et haec quidem omnia existimabuntur, dum describuntur, similitudines manifestativorum eloquiorum: quas ad manifestationem eloquia proponunt clare, id est manifeste, deformes. Si cui ergo hoc totum videatur (ut huc usque pendeat sententia, et demum ita inferatur) ei quidem ita videri, solas scilicet pulchras et excellentes species spiritualium, et divinorum significationi apponendas. Sed tamen si quis veritatem diligenter inquirat, eum agnoscere, quod sapientia divinorum eloquiorum utrasque convenienter apposuit.