Pars 11

Hoc est, quod sequitur:

“Sed veritatis, ut existimo, inquisitio ostendit eloquiorum sacratissimam sapientiam in animorum, sive spirituum coelestium formationem utrumque valde providisse, ita ut neque in divinas (sic forsitan diceret quis) injuriam faceret virtutes,”

id est ut neque per ipsas humiles figurationes injuriam faceret divinis virtutibus, id est spiritibus, qui divini sunt et sacri et incorporei: quod tamen fortassis aliquis injuriam diceret, et dicendam putaret, cum tamen injuria non sit,

“neque nos”

per easdem figurationes

“infigeret passibiliter in viles humilitates imaginum,”

id est in vilitatem humilium, sive in humilitatem vilium imaginum. Utrumque enim sapientia divini eloquii providit et cavit, ut per istas humiles figurationes, neque divinis injuriam faceret, neque nostrum animum ad viles cogitationes vel existimationes falsas informaret. Et quidem primum quare divinis et invisibilibus manifestandis corporales et visibiles figurae et formae appositae sunt, necessaria et conveniens causa demonstratur, quam fortassis aliquis non unam diceret esse, sed duplicem, id est non solum ideo quia illa nisi per ista animo nostro manifestari non poterant, sed etiam ideo, quia in figuris et aenigmatibus mysticarum descriptionum ab impuris mentibus, et a malevolis divina secreta tegenda fuerant, et celanda. Ita, inquit, mysticarum descriptionum causam aliquis dicet: quod cum et ipse indubitanter et veraciter dicere potuisset, modeste alteri attribuit, ne forte suam auctoritatem commendare videretur.