Pars 12

Hoc est ergo, quod ait:

“Quia quidem enim pulchre procuratae sunt informium formae, et figurae carentium figuris: non unam causam diceret quis esse nostram analogiam. Quia quidem enim.”

Contra usum latinitatis secundum idioma linguae Graecae conjunctiones glomeravit, sive quia pro quod legatur, ut sit hic sensus: Quod quidem quis, id est aliquis, diceret non unam esse causam, hanc scilicet nostram analogiam, id est non solum nostram analogiam causam esse hujus rei, quod procuratae sunt pulchre, id est convenienter a sacro eloquio formae informium et figurae carentium figuris, id est quod in sacro eloquio attributae sunt formae et figurae illis coelestibus spiritibus, qui in sua natura nec formas corporales habent, nec figuras. Hujus, inquam, rei diceret quis non solum esse causam analogiam, id est conditionem nostram aliter non valentem ad invisibilium cognitionem pertingere, neque valentem immediate, id est sine medio aliquo extendit per intellectum in invisibiles contemplationes, id est in contemplationes invisibilium. Nostram analogiam dico etiam desiderantem proprias, et connaturales reductiones, hoc est, reduci ad invisibilum cognitionem, et contemplationem per ea, quae propria illi sunt et connaturalia, id est visibilia et corporalia quae videlicet corporalia praetendunt, id est proponunt formationes informium, id est spiritualium speculationum et supernaturalium, id est nostram naturam excedentium speculationum et omnino incomprehensibilium nobis, nisi per istas formationes passibiles demonstrarentur, et insinuarentur nobis. Analogiam conditionem dicit humanam; quoniam analogia est juxta rationem et convenientiam plurium similium in uno proprietas, quemadmodum et grammatici analogias verborum assignare solent secundum similitudinem plurium sub una proprietate cadentium. Analogia igitur humanae naturae, id est conditio vel proprietas, sive convenientia, est ea posse et nosse quae ad hominem pertinent, et quae homo esse et posse accepit. Supra analogiam autem nostram, id est supra convenientiam et aequalitatem nostram est coelestia scrutari, nisi per ea quae apud nos sunt visibilia et nota nobis erudiamur. Haec ergo analogia, id est conditio humana, causa fuit quare sacrum eloquium mentibus humanis erudiendis de invisibilibus visibilia signa proposuit. Et non sola haec causa fuit, sed etiam

“quia et hoc decentissimum est mysticis eloquiis,”

occultare scilicet,

“et inviam multis ponere sacram, et abditam,”

id est occultam veritatem

“supermundanorum intellectuum,”

id est invisibilium spirituum

“per incomprehensibilia divina aenigmata.”

Propterea enim aenigmata, et parabolae, et figurae in mystico eloquio Scripturarum apponuntur, ne veritas spiritualium rerum carnalibus et immundis spiritibus patescat, et ut simul studiosos et devotos ipsa sua profunditate exerceat. Quam tamen causam hic auctor ex superabundanti commemorare judicat. Ideo igitur tecta sunt ne omnibus pateant divina sacramenta, quia non omnes digni sunt agnitione veritatis.

“Est enim non omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia.”

Propterea enim quia non omnis homo sacer est idcirco veritas omnibus manifestanda non est; quoniam, si cunctis manifestaretur, multi illam per malitiam contradicendo roderent, vel immunde vivendo inquinarent. Unde dictum est:

“Nolite Sanctum dare canibus (Matth. VII),”

iis videlicet, qui dente malitiae veritatem propositam rodunt;

“neque margaritas projicere ante porcos (ibid.),”

ante eos scilicet qui oblatam, quantum in se est, male vivendo polluunt. Hi sunt namque non sacri, id est non digni sacris, quorum non est scientia,

“ut eloquia dicunt,”

Scripturae sacrae. Apostolus enim dicit, quod

“fides omnium non est (II Thess. III),”

quoniam illa veritatis cognitio, qua Deus a sanctis, et justis pie creditur, a perversis quibusque vel non recipitur, vel non digne tenetur.