Pars 13

“Si autem deformes imaginum descriptionis causas existimaverit quis inhonestum, dicens referri sic turpes formationes deiformibus et sanctissimis dispositionibus, sufficit ad eum dicere: Quomodo duplex est sanctae manifestationis modus?”

Nunc tandem ad quaestionem superius objectam respondet, in qua continebatur sacris et divinis non convenienter in sacro eloquio viles et abjectas formationes apponi, dicens:

“Si quis existimaverit causas descriptionis imaginum deformes,”

id est si quis existimaverit deformes, id est inconvenientes esse causas describendi imagines, dicens, inhonestum esse referri, id est aptari sic turpes formationes deiformibus et sanctissimis dispositionibus, id est ordinibus. Si quis, inquam, ita existimaverit, et ita dixerit:

“Ad eum sufficit dicere quomodo duplex est sanctae manifestationis modus:”

id est existimationi et oppositioni ejusmodi sufficienter respondetur in eo, quod sanctae manifestationis, quae fit per Scripturas, duplex modus esse ostenditur.

“Unus quidem quasi consequens,”

id est conveniens et decens, in quo signa signatam veritatem per consimilem proprietatem sequantur: propter similes imagines sacrarum figurarum convenientium, id est procedentium ad faciendam manifestationem, vel provenientium id est aptarum et concordantium cum eo, quod significant.

“Alter vero modus est conformatus in omnino inconsequens,”

id est discrepans, et inconveniens, et indecorum, propterea quod ipsae figurae et ipsa signa manifestantia veritatem non dicere videantur. Hoc est, quod ait:

“Propter dissimiles formarum facturas.”