Pars 14

Sequitur:

“Itaque colendam superessentialis divinitatis beatitudinem manifestativorum eloquiorum mysticae traditiones, aliquando quidem ut rationem, et intellectum, et essentiam laudant, divinam rationalitatem, et sapientiam ejus declarantes, et vere existentem subsistentiam, et eorum, quae sunt subsistentiae, causam veram.”

Ac si diceret: Quia duplex est modus manifestationis in sacro eloquio: alter videlicet per similia signa, alter per dissimilia signa formatus. Itaque etiam divinae naturae majestatem ipsa sacra eloquia aliquando per similes, aliquando per dissimiles formationes repraesentant. Per similes quidem aliquando a corporalibus sumptas, aliquando ab incorporalibus. A corporalibus, sicut cum eam rationem et intellectum; a corporalibus, quemadmodum cum eam lumen et splendorem nominant, et caetera quae fiunt ad hunc modum. Aliquando autem per dissimiles formationes similiter ab incorporalibus, vel a corporalibus sumptas divinam naturam manifestant. Ab incorporalibus quidem, ut cum ei iram, zelum, poenitentiam attribuunt; a corporalibus vero, quando illi formas, vel figuras bestiarum, vel aliarum quarumlibet rerum corporalium in significatione apponunt. Hoc est ergo, quod dicit:

“Itaque mysticae traditiones manifestativorum eloquiorum laudant colendam beatitudinem superessentialis divinitatis; aliquando quidem ut rationem, et intellectum, et essentiam, declarantes divinam subsistentiam ejus vere existentem, et veram causam subsistentiae omnium eorum, quae sunt;”

quoniam et in se vere subsistit, et subsistentia omnia subsistere facit, in eo quod illam essentiam appellant cum ipsa tamen supra omnem rationem, et intellectum, et essentiam in sua majestate nec intelligibilis, nec comprehensibilis supra omnia subsistentia subsistat.