Pars 15

Sequitur:

“Et quasi lumen eum formant, et vitam vocant.”

Colendam scilicet beatitudinem mysticae traditiones, cum tamen ipsa super omne lumen sit lumen et super omnem vitam vita subsistat. Tot ergo, ac tantis modis sacra eloquia divinam majestatem in figuratione formant.

“Ipsis tantis mirabilibus formationibus castioribus manentibus, quam caeterae, quae incongruae videntur, et indignae, et ipsis tantis mirabilibus formationibus probatis quoquo modo excellere caeteras materiales formationes.”

Ac si diceret: Quamvis ad illam excellentiam omnis formatio, vel repraesentatio inferior inveniatur, ad comparationem tamen aliarum formationum tam pulchrae, et tam decorae formationes excellere probantur. Cum scilicet divinitatis natura, ratio, et intellectus, et essentia, et lumen, et vita nominatur, quamvis et in his quoque formationibus ad ineffabilem veritatem exprimendam similitudo in manifestatione deficiat. Unde ait:

“Deficientibus, et sic divina ad veritatem similitudine.”

Ipsis videlicet excellentioribus similitudinibus etiam sic deficientibus, id est etiam in tanta excellentia deficientibus a divina similitudine, deficientibus scilicet ad veritatem, subauditur exprimendam. Omne enim, quod hic in signo est, minus est quam quod illic in veritate est.

“Est enim, ”

scilicet divina natura,

“super omnes essentiam, et vitam nullo quidem lumine characterizante, id est figurante, vel exprimente: et est excellens omni ratione, et intellectu incomparabiliter derelictis retrorsum, sive inferius a similitudine ipsius.”

Unde apparet si ejus similitudo ratione et intellectu tanto superior est, quod ad ejus similitudinem aequandam nec ratio, nec intellectus incedere potest.