|
Sequitur:
|
“Hoc enim, ut existimo, potentius est in ipsa.”
|
|
Hoc videlicet, ex quo non quid est, sed quid non est significatur,
potentius est, id est efficacius, et magis proprium, et expressum in
ipsa; quoniam, qui dicit quod non est, dicit quod aliquo modo potest
intelligi; qui autem dicit quod est, dicit quod nullo modo potest
comprehendi. Sed potentius est et excellentius quantum ad veritatis
expressionem, dicere, quod non est Deus, quam quod est.
|
“Quoniam quidem ut occulta, et sacerdotalis traditio subintroduxit: hoc
quidem non esse secundum quid eorum, quae sunt, eam vere dicimus:
ignoramus autem superessentialem ipsius, et invisibilem, et ineffabilem
infinalitatem”
|
|
Ac si diceret: Sicut testatur auctoritas sacrae Scripturae,
subintroducta ex occulto ad manifestationem, et tradita ad correctionem
et informationem. Sicut ergo ipsa traditio, id est ipsa auctoritas
tradita, occulta quantum ad mysteria sacramentorum occultorum, et
sacerdotalis quantum ad ipsorum divinorum scriptorum dignitatem et
sanctitatem, et sui sanctificationem, quia et a divinis sacerdotibus, et
propheticis tradita est, et propter sanctificandos per eam divinitus
sanctificata. Sicut ergo ipsa occulta et sacerdotalis traditio
subintroduxit, didicimus eorum, quae sunt, omnium non esse hoc, id est
tale quid secundum quod vere dicimus esse eam, id est divinam naturam,
quia nulla rerum creatarum species ita ejus similitudini approximat, ut
id, quod vere in ipsa est, expresse et secundum proprietatem ostendat.
Vel ita didicimus non esse eam vere quod dicimus eam esse secundum quid,
hoc est secundum aliquid eorum quae sunt: quod enim vere est secundum
aliquid eorum, quae sunt, totum dici non potest: et ideo cum eam
secundum illa, quae sunt, aliquid esse dicimus, nondum quod vere est per
expressionem manifestamus. Ignoramus autem superessentialem ipsius, et
invisibilem, et ineffabilem infinalitatem. Quod enim infinitum est ab
humana scientia existimari non potest: quod, quia ineffabile est, non
dicitur; et quia invisibile est, non cognoscitur; et quia
superessentiale est, non comprehenditur. De ipso igitur mens humana
aliquid capere potest, ipsum non potest; et lingua humana de ipso
aliquid dicere potest, ipsum non potest, nec idcirco tamen falsum
existimandum est quod de ipso dicitur; quoniam de ipso tantum est, et
non ipse hoc, quod dicitur; neque vanum, quod de ipso cogitatur, quoniam
de ipso tantum est, et non ipse hoc, quod cogitatur; quoniam verum
dicitur, et veritas cogitatur: quae sic ducit ad ipsum, quamvis
sublimius et excelsius consistat in ipso.
|
|