Pars 19

Sequitur:

“Quin vero et nostrum animum reducant magis dissimiles similitudines, non existimo quemquam bene sapientum contradicere.”

Ac si dicat: Non solum ideo dissimiles figurationes probabiles sunt, quod supermundalium excellentias ostendunt; sed ideo etiam quod nostrum animum magis quam similes figurationes a materialibus et corporalibus reducunt, neque in se quiescere sinunt. Audi magnum sacramentum. Quod Deus est, super omne est; et cum quaeritur quid est, hoc dici non potest, quia cogitari non potest. Quod enim cogitari potest, ascendit in cor hominis, et capitur a corde hominis, vel in his quae videntur secundum speciem, vel secundum ea quae per imaginationem, vel in iis quae sentiuntur intus per experientiam et veritatem; et non capit cor hominis, nisi quae novit, vel secundum ea quae novit. Novit autem ea, quae foris per sensum concipit, et ea quae intus per experientiam sentit; et omne quod capit, vel in istis capit, vel secundum ista conjicit. Quod autem nec in istis, nec secundum ista est, cor humanum capere non potest. Quod autem Deus est, nec horum aliquid est, quia creatura non est; nec secundum ista est, quia Creator est. Quod ergo Deus est, nec in istis inveniri potest, nec secundum ista intelligi quale est. Si enim intelligeretur secundum ista, in eadem similitudine deduceretur ad ista, et esset hoc in istis, quod in illo est. Quaecunque autem in creaturis sunt, magis sibi vicina sunt et cognata, quia facta sunt; quam opus artifici, et factura plasmatori. Omne enim tempus ad aeternitatem comparatum, et omne spatium ad immensitatem compositum, minus invenitur habens, quam quaelibet prolixitas temporis ad momentum collata, vel quantitatis extensio quantumvis excrescens, ad atomi proportionem relata. Sic quod Deus est, ad creaturam comparatum amplius excellens invenitur, quam quod summum est conditum ad ea, quae sunt ima, vel extrema facta, comparatum. Non ergo secundum ista potest cogitari Deus quod est; quoniam aliud est, et aliter est, et longe, et remote, et dissimiliter; et quid est dici non potest. Si enim aliquod horum dicitur, aliud est. Si secundum aliquid horum dicitur, aliter est. Quid ergo dicendum est quod Deus est? Si coelum dicitur, aliud est. Si terra dicitur, aliud est; et quidquid in coelo est, et in terra est, non est hoc quod Deus est. Ergo aliud est hoc quod Deus est. Et hoc quid est? Solum hoc dici potest, quod aliud est, et quid est, dici non potest. Habemus ergo quod dicamus, non est hoc Deus; sed non habemus quod dicamus, hoc est Deus; quia omne quod habemus, hoc non est Deus, et non habemus in his omnibus, neque invenimus quod est Deus. Omne enim hoc aliud est a Deo; quia non est Deus omne quod factum est a Deo, et non videt oculus, neque mens capit, nisi hoc, vel secundum hoc quod non est Deus, sed a Deo. Homo enim sensum hominis habet, et sentit secundum sensum hominis, vel quod extra est secundum carnem, vel quod intus est secundum mentem, et non habet amplius homo. Oculus carnis quae ad carnem, oculus mentis quae ad mentem. Amplius quid?

“Nemo hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in homine. (I Cor. II).”

Sic quae Dei sunt, nemo scit, nisi spiritus Dei; et qui habet spiritum Dei, sit per spiritum Dei quae sunt Dei. Est autem oculus triplex: oculus carnis, oculus rationis, oculus contemplationis. Oculus carnis apertus est, oculus rationis lippus, oculus contemplationis clausus et caecus. Oculo carnis videtur mundus, et ea quae sunt in mundo. Oculo rationis animus, et ea quae sunt in animo. Oculo contemplationis Deus, et ea quae sunt in Deo. Oculo carnis videt homo quae sunt extra se; oculo rationis quae sunt in se; oculo contemplationis quae sunt intra se et supra se. Ergo Deus, quod est, incogitabilis est, sed hominum, et humanae rationi: quae non percipit, nisi quod novit, vel secundum id quod novit, quod est in se vel extra se. Qui autem spiritum Dei in se habent, et Deum habent: hi Deum vident, quia oculum illuminatum habent quo Deus videri potest, et sentiunt non in alio, vel secundum aliud quod ipse non est, sed ipsum et in ipso quod est, quod praesens est. Nec tamen id dici potest, quia ineffabile est, quia incogitabile est; et sentitur, et non exprimitur. Ergo, omne quod dicitur de Deo quia est, secundum id dicitur, quod dici et cogitari potest, quoniam aliter dici non potest; et omne quod dici et cogitari potest, minus est et infra est quam quod Deus est. Ipsum hoc, quod dicitur, minus dicitur, et ipsum hoc non dicitur quod est Deus, quia qui aliquid dicit secundum aliquid dicit, et cogitat quod dicit, et secundum quod dicit. Nominas Deum, et duas syllabas formas; et totum dixisse putas quod est. Quid cogitasti? Quod enim cogitasti, hoc dixisti. Cogitavi, inquis, quod supra omnia est: hoc quid est? Si cogitare potes quid est, hoc dicere potes. Si autem cogitare non potes, dicere non potes; quia, quod non potest cogitari, non potest dici. Dixisti Deus: et quid est Deus? Quid cogitas, aut quale cogitas cum dicis Deus? Quod enim sonat, hoc est inspiciens vel currens, sive timor, vel quodlibet aliud existimaveris ut potes de ipso. Ergo cum dicis Deus, inspicientem dicis et contemplantem, et considerantem omnia. Et quid est hoc? Quomodo inspicit Deus, et quomodo videt? Quid est videre ejus, nisi esse ejus? Et hoc quale est? Si autem currentem intelligis, quia penetrat omnia, et apprehendit, et continet omne quod est, currere illi hoc stare est. Et hoc quis capiat? Si vero timorem interpretaris; et ipsum sub hoc nomine cogitandum asseris cum dicitur Deus: quis explicare possit quomodo timor sit Deus? Quod si idcirco timorem dici putes quoniam timetur, quomodo timetur quod non videtur? quomodo videri potest quod non potest cogitari? et quomodo timeri potest quod non potest sciri? Vide ergo quid dicas, cum dicis Deus; aut quid cogites, cum dicis Deus. Creatorem, inquis, omnium cogito, cum dico Deus, qui omnia fecit, et ipse factus non est. Ergo cum dicis Deus, cogitas quod fecit omnia. Cogitas quod fecit, et non cogitas quod est ipse qui fecit. Nondum adhuc attigisti quod spoponderas, ut cogites, et intelligas quid est Deus. Minus est totum hoc quod dicis; et non est hoc totum ipse de quo dicis; et tamen de ipso hoc dicis, non ut accedas ad ipsum, sed ut ipsi appropinques. Magnum est enim homini nunc ad ipsum ire, etsi non detur pervenire. Dabitur autem postea, cum venerit quod perfectum est; et coeperit videre homo sicut videtur, non per speculum imaginem, sed facie ad faciem veritatem. Nunc autem interim totum imago est, et ipsa imago longe a veritate est; et tamen facit quod potest quasi imago; et convertit animum, sed non perducit. Hoc enim solum potest in nobis et nos in illa hoc solum, quia nec ipsa amplius ostendere potest, neque nos aliud comprehendere, et est tamen imago quaedam sublimior, et magis appropinquans veritati, ita ut magis nobis appellari veritas possit, quia aliud nihil est super illam, quo expressius veritas demonstrari possit. Dicitur namque quod Deus ignis est; et manifesta est figura; quoniam Deus ad proprietatem, ignis non est; quoniam ignis corpus est, Deus corpus non est. Dicitur etiam, quod Deus lumen est; et apparet hic similiter imago veritatis, aliud a veritate, quoniam Deus lumen non est secundum proprietatem, quod secundum figuram nominatur. Omnia enim haec visibilia sunt, et longe a Deo sunt per proprietatem naturae, etiamsi secundum similitudinem solam, quae et ipsa ad excellentiam majestatis exigua est, coaptantur. Est autem alia natura incorporea magis vicina Deo, inter quam ac Deum nulla alia media est natura; et haec ad similitudinem magis accedit, quamvis et ipsa a veritate longe sit. Secundum hanc itaque a nobis altissimam naturam ad Deum nobis sublimis similitudo formatur, cum dicitur Deus spiritus, et sapientia, et ratio, et amor; quia anima spiritus est, et angelus spiritus est, et in ipso spiritu ratio, sapientia et amor est. Et novimus quid sit spiritus, quantum animam novimus, et angelum novimus; et per animam angelum novimus, quantum nosmetipsos novimus; quamvis et hoc modicum, et vix dici possit cognitio. Cum ergo audimus quod Deus spiritus est, cogitamus animam, et angelum, et existimamus similitudinem, quoniam tale aliquid Deus est qualis anima est, et angelus, quia anima et angelus spiritus est. Et nescimus quam longe hoc est a veritate incomprehensibilis excellentiae. Qui enim diceret corpus spiritum, falsum diceret, quoniam corpus spiritus non est nec spiritus corpus. Qui ergo hoc diceret, jure reprehenderetur; et veritati contrarius judicaretur, et tamen qui dicit Deum esse spiritum, verum dixisse existimatur. Nemo illum falsitatis arguit, cum tamen magis vicina sunt natura, et conditione corpus et spiritus, quam spiritus et Deus. Hic enim utrumque creatura est, et utrumque comprehensibile est, et mutabile utrumque, et finitum. Illic autem unum quidem aeternum est, alterum temporale; unum immensum, alterum comprehensibile; unum semper idem manens, alterum mutabile; unum sub scientiam cadens, alterum incogitabile. Et tamen, quia aliud dici non potest, hoc dicitur; ne nihil dicatur, ubi aliud dicendum est, et dici non potest quod est; vel si dici potest, intelligi non potest. Hoc ergo dicitur, et tolerat hoc veritas de se, et commendat hoc nobis pro veritate, qui ipsam adhuc veritatem capere non possumus, donec transeat figura, et veritas manifestetur, super omne hoc, et extra omne hoc, nude et aperte ut est ipsa. Nunc ergo usque adhuc manent figurae, et ex ipsis quaedam longe sunt, et apparent quod sunt similitudo tantum; quaedam vero propriae sunt, et accipiuntur quasi pro veritate, cum sint tantum signa veritatis et non veritas, in quibus quidem si nihil altius fuerit ad ipsam, concedit haec veritas nobis, et non reputat impossibilitatem. Si autem propinquae fuerint et consimiles, proximae tamen non fuerint, et appareat aliud sublimius ad veritatem manifestandam; non patitur veritas ad ipsas deduci secundum proprietatem, quoniam in altero perfectius se demonstrat, in quo probat se hic esse tantum per similitudinem. In illo vero supremo, quo altius nihil est, ad ipsam non apparet alterum, quo figura probetur; et idcirco ipsum sic accipere oportet ut est, quoniam aliud non datur, donec veniat quod perfectum est. Omnis ergo figura tanto evidentius veritatem demonstrat, quanto apertius per dissimilem similitudinem figuram se esse, et non veritatem probat; atque in hoc nostrum animum dissimiles similitudines magis ad veritatem reducunt, quo ipsum in sola similitudine manere non permittunt.