Pars 20

Quapropter, inquit,

“non existimo quemquam bene sapientum contradicere”

contra hoc quod dissimiles similitudines nostrum animum ad veritatem reducunt. Siquidem

“consequens est, per pretiosio res sacras formationes seduci,”

id est consequi, vel provenire, vel contingere potest facile, ut per illas sacrarum rerum formationes, quae pretiosiores repraesentantur in sacro eloquio, seducantur cogitationes hominum

“existimantes quasdam coelestes essentias esse auriformes,”

sicut in quibusdam locis Scripturarum per similitudinem repraesentantur; et existimantes etiam in coelo esse quosdam fulgureos viros decora indutos vestimenta, quemadmodum angeli apparuisse leguntur splendidis vestibus et vultibus fulgoreis,

“candidum, et igneum innocue respergentes,”

id est emittentes, vel fundentes claritatem, et lumen; candidum quidem quantum ad vestimenta, et igneum quantum ad vultus flammeos et ardentes; innocue, id est sine laesione, constante in hoc ipso divino miraculo, quia in divinis et coelestibus naturis, quae hic demonstrantur per speciem, aliter illic sunt secundum veritatem, in quibus naturae visibilis species cernitur, effectus non invenitur.