|
Sequitur:
|
“Et quibuscunque aliis similibus imaginatis formis,”
|
|
id est secundum imaginabilia expressis,
|
“Theologia coelestes figuravit intellectus,”
|
|
id est spirituales naturas repraesentavit, ut a superioribus
(subauditur) hic consequens est seduci existimantes coelestes essentias
in sua natura tales existere.
|
“Quod quidem ne paterentur, qui nihil visibilibus bonis altius
intelligunt,”
|
|
id est hoc existimarent ii qui alia bona esse non putant altiora, vel
meliora his visibilibus bonis; ideo
|
“sanctorum theologorum sapientia restitutiva mirabiliter descendit ad
indecoras similitudines,”
|
|
id est ideo sancti theologi, qui per sapientiam suam restituentem, et
reformantem nos ad cognitionem veritatis divina nobis eloquia
tradiderunt, mirabili consideratione descenderunt ad indecoras
similitudines assumendas, ut eas divinis et coelestibus naturis
aptarent; et per ipsas alia quoque quae de illis magnifice, et decore
dici videntur, ad similitudinem, et non ad proprietatem referenda
ostenderent. Hoc ergo fecit sapientia sanctorum theologorum
|
“non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus remanens
quiescere; purgans vero, sursum ferens animae, et suggerens deformitate
compositionum tanquam neque justo, neque vero probante esse; et quod
neque valde materialibus sic turpibus similia secundum veritatem sint
super coelestia, et divina spectacula.”
|
|
Ac si diceret: Sapientia theologorum ad indecoras similitudines
descendens, in hoc ipso mirabiliter nostrae restitutioni providit, non
concedens materiale nostrum, id est carnalem sensum nostrum, et
materialibus inhaerentem, quiescere materiale dico remanens in turpibus
imaginibus, id est quantum in se est remanere volens, ut haec sola
cogitet, et sola haec quasi vera accipiat, si in eis quiescere
permitteretur, et non ipsarum turpitudine imaginum ad alia pulchra, et
vera quaerenda exire compelleretur; vel non concedens materiale nostrum
quiescere remanens in turpibus imaginibus, id est non concedens, ut vel
quiescat, vel remaneat per ipsarum turpitudinem imaginum illud
expellens, et ad superiora promovens; purgans vero sursum ferens
scilicet virtutem animae, id est intellectualem vim animae, quae sursum
fert, et ad superiora intendit; purgans ab imaginum admistione, ut
spiritualia, et invisibilia pure, et simpliciter contemplari assuescat;
et suggerens, id est admonens et persuadens animae ex ipsa deformitate
compositionum, quod super coelestia, et divina spectacula non valde
similia sunt, secundum veritatem materialibus, praecipue sic turpibus,
tanquam neque justo, neque vero probante esse, videlicet his illa
similia; vel suggerens deformitate compositionum tanquam neque justo,
neque vero probante esse; subauditur eo modo in proprietate
spiritualium, et invisibilium naturarum, quemadmodum in specie, et
imagine visibilium demonstratur; et suggerens etiam, quod neque valde,
id est non multum similia sunt secundum veritatem suam supercoelestia,
et divina spectacula materialibus sic turpibus.
|
|