Pars 22

Sequitur:

“Sed itaque et hoc intelligere oportet, nihil eorum, quae sunt, esse universaliter boni participatione privatum. Siquidem, ut eloquiorum veritas ait, omnia bona valde.”

Superius demonstravit dissimiles repraesentationes propterea ad divinorum manifestationem convenienter adduci, ut ex eis, quae evidenter dissimilia apparent, illa quoque, quae similia videbantur, extra proprietatem esse agnoscantur. Nunc vero demonstrat, quod propter hoc etiam non inconvenienter dissimilitudines assumuntur; quoniam et illa quoque, quae dissimilia a divinorum, et spiritualium veritate esse videntur, aliquid habent cum ipsis, in quo similia dici possunt, quoniam nihil in universitate est, quod a summo bono participationem non trahat; ac per hoc eo quod cum illo participat, convenienter imaginem illius, ac similitudinem repraesentat. Itaque non solum superiorem causam considerare oportet, sed et hoc etiam intelligere oportet, nihil eorum, quae sunt universaliter, esse boni participatione privatum. Quia

“sicut eloquiorum veritas ait,”

id est vera eloquia aiunt,

“omnia bona valde.”

Sic enim scriptum est in Genesi:

“Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I).”

Si ergo omnia bona erant, in omnibus bonum erat, et omnia bona participabant, et ex bono omnia habebant aliquid simile cum bono; ex quo bonum ipsum intelligi possit, et cognosci in ipsis. Unde sequitur:

“Est ergo,”

id est contingit,

“ex omnibus”

scilicet rebus

“intelligere bonas speculationes; et invisibilibus, et intellectualibus formare,”

sive aptare

“similitudines dictas dissimiles;”

quas scilicet superius diximus dissimiles:

“formare”

dico

“ex ipsis materialibus,”

id est corporalibus et visibilibus. Sic tamen ut ea, quae secundum similitudinem visibilium invisibilibus tribuuntur, aliter in ipsis visibilibus, aliter in invisibilibus subsistere agnoscantur. Hoc enim quidem ait:

“Altero modo intellectualibus habentibus,”

ea scilicet, quae sensibilibus aliter distributa sunt.