|
Sequitur:
|
“Sed et ipsam irrationabilitatem, et insensualitatem in quidem
irrationabilibus animalibus, aut in animatis materiis, defectum rationis
et sensus proprie vocamus; in autem immaterialibus, et intellectualibus
essentiis sancte, et decenter supereminentias earum ut supermundalium
confitemur, nostram transitoriam, et corporalem rationem et materialem,
et alienatum incorporalibus animi sensum excellentes.”
|
|
Aliis exemplis propositis ostendit ea quae de visibilibus et
invisibilibus eadem dicuntur, non similiter dici, neque eodem modo. Ac
si diceret: Non solum furor, et concupiscentia aliter hic atque aliter
illic intelligere oportet. Irrationabilitas enim, quae significat
excelsum rationis; et insensualitas, quae excessum sensibilitatis
demonstrat, quando hic nominantur, id est in irrationabilibus et sensum
non habentibus, defectum ostendit rationis et sensibilitatis; quando
vero illic, hoc est, in divinis et intellectualibus naturis dicitur,
supra rationem et sensum aliquid non per defectum, sed per profectum
significatur. Excessus enim rationis et sensibilitatis vel sursum fit,
vel deorsum, cum videlicet a ratione, et sensu vel deficiens corruit, ut
hoc non habeat, vel supra proficiens transcendit, ut amplius habeat.
Unde et in sacra Scriptura sanctos viros Spiritu Dei afflatos exstasim,
id est mentis excessum aliquoties passos invenimus; quoniam supra
rationem et sensum humanum ducti in hoc a ratione et sensu excesserunt,
quo ad id, quod altius ratione erat, pertingentes in ipso vivificari et
ab ipso illuminari coeperunt. Illis ergo excessus fuit in eo quod
amplius acceperunt, sicut istis excessus factus est in eo, quod id ipsum
perdiderunt. Propterea ergo irrationabilitatem et insensualitatem in
irrationabilibus quidem animalibus et in materiis inanimatis defectum
rationis, et sensus proprie vocamus; in immaterialibus autem, et
intellectualibus essentiis quoties irrationabilitatem, et
insensualitatem nominamus, confitemur non defectum earum; sed potius
supereminentias earum, utpote supermundalium. Confitemur, dico, sancte,
et decenter, id est nihil irreverenter vel indecenter eis attribuentes;
sed, sicut decet supereminentias vel excellentias supermundalium, id est
spiritualium essentiarum, quae excellunt nostram transitoriam et
corporalem rationem, id est rationem quae neque supra transitoria
ascendere, neque extra corporalia omnino comprehendere aliquid potest;
et excellentes sensum animi nostri materialem et alienatum in
corporalibus hoc est, ad materialia tantum vigentem; et per materialia
et corporalia ab immaterialibus, et incorporalibus alienatum, eadem
percipere non valentem. Quia ergo supra talem rationem, supra talem
sensum per excellentiam contemplationis constitutae sunt, merito a tali
ratione, et sensu alienae perhibentur, ut haec ipsa eorum insensibilitas
et irrationabilitas, non intelligatur stupor sive ignorantia, sed alia
esse et viri cognitio, et boni perceptio; et qualis apud nos est, vel
secundum nos, non esse.
|
|