|
Sequitur:
|
“Est itaque non dissonas formare coelestibus formas, et ex vilibus
materiae partibus; quoniam et ipsa ex vere bono subsistentiam possidens,
per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectualis
pulchritudinis habet; et possibile est per eas reduci ad immateriales
primas formas, dissimiliter, ut dictum est, similitudinibus acceptis, et
eisdem non similiter; compacte autem, et pulchre intellectualibusque, et
sensibilibus proprietatibus definitis.”
|
|
Subjungit aliam causam priori, pro qua convenienter ex visibilibus ad
invisibilia similitudines trahuntur, secundum ea etiam, quae contraria
videntur; non solum videlicet quia ea, quae dicuntur aliter hic, et
aliter ibi subsistere intelliguntur, sed ideo etiam, quia quaecunque hic
sunt secundum aliud similitudinem habent ad ea quae ibi subsistunt,
quoniam et haec, et illa ab uno bono sunt, quod sunt; et secundum
imaginem, quam ad illud possident ista, illorum quoque figuram et
similitudinem praetendunt. Hoc est quod dicit:
id est contingit,
videlicet essentiis formas non dissonas, etiam
|
“ex vilibus partibus materiae,”
|
|
id est corporalis substantiae, quoniam et ipsa scilicet materia
possidens subsistentiam ex vere bono habet quasdam imagines
intellectualis pulchritudinis per omnem sui materialem dispositionem: et
per eas scilicet imagines possibile est reduci animum ad illas primas
immateriales formas, id est ad formas immaterialium et spiritualium
essentiarum, quae primae sunt ad ista quia secundum illa ista, et ad
illa ista, et propter illa ista. Possibile est dico reduci de istis, ad
illa tamen, similitudinibus ipsis dissimiliter acceptis, ut videlicet,
quae hic sunt, et de illis dicuntur, aliter ibi esse, et subsistere
intelligantur. Et proprietatibus eisdem non similiter definitis. Sed
tamen compacte, id est convenienter, et apte, et pulchre, id est
decenter subauditur definitis eisdem proprietatibus, utrobique videlicet
et intellectualibus et insensibilibus. Similitudinem dicit, quando per
extrinsecas formas vel figuras, vel qualitates descriptiones
invisibilium a visibilibus sumuntur; proprietatem autem, quando ab
interiori natura similitudo conducitur. Sive ergo similitudines ex rebus
visibilibus ad invisibilium naturam, extrinsecus transferendae
proponantur, sive proprietates ab eisdem visibilibus, et materialibus
rebus ad demonstrationem invisibilium intrinsecus assumantur, sic
utrinque comparatio, et coaptatio temperanda est, ut et ipsae
similitudines, quae similiter utrinque proponi videntur, dissimiliter
tamen accipiantur; et aliter hic, aliter illic esse intelligantur; et
ipsae proprietates quae utrisque eadem attribui videntur, aliter in
istis, atque aliter in illis definiantur, et aliae esse intelligantur,
ita ut unicuique, quod sibi conveniens est et aptum secundum naturam
attribuatur.
|
|