|
|
“Oportet ergo, ut existimo, primum exponere quam quidem esse
speculationem omnis hierarchiae existimamus, etc.”
|
|
Pudice temperat assertionem suam, ut prudentem decet; nec in rebus
excellentibus, et a sensu humano remotis ultra hominis possibilitatem
praesumere videtu, dicens:
Noverat enim hoc ipse, quod dicebat, quoniam ab eo doctus erat qui
viderat, et sciebat. Sed servavit modestiam dictionis, ut haec
humilitate, non elatione quaerenda et invenienda ostenderet. Oportet
ergo, ut existimo, primum exponere quam quidem esse speculationem
|
“omnis hierarchiae existimamus.”
|
|
Quinque hic primum generaliter consideranda modo introductionis
legentibus proponit: quae per sequentia capitula singillatim exponet.
Primum, generalem omnis hierarchiae definitionem. Secundum,
uniuscujusque hierarchiae utilitatem. Tertium, coelestium hierarchiarum
secundum visibiles formationes, quae in eloquio sacro reperiuntur,
laudationem. Quartum, ipsarum formationum et descriptionum, quibus
coelestes virtutes significantur, qualitatem. Quintum, qualem ex ipsis,
quae visibiliter ad invisibilium declarationem et laudationem
proponuntur, mens humana in ipsis invisibilibus concipere debeat,
veritatem. Hoc est, considerare primum, quid sit hierarchia. Secundo,
quid prosit, id est quae in unaquaque utilitas consistat. Tertio,
quomodo excellentia invisibilium hierarchiarum per visibilia signa
ostenditur. Quarto qualitatem signorum, et demonstrationum mysticarum
cognoscere. Quinto, signatum a signo, veritatem a figura separare.
Oportet primum exponere quam speculationem, id est quam definitionem
existimamus esse omnis hierarchiae, hoc est quomodo generaliter vel
universaliter definienda est hierarchia. Definitionem autem idcirco
speculationem vocat; quoniam definitio rei quasi speculum est, in qua
ipsius rei natura cernitur, sicut in speculo natura corporis appositi
imago videtur. Generalis definitio est, quae definitio universaliter
convenit, et in toto invenitur. Qui enim dicit principatus angelicos
hierarchiam esse, verum dicit; sed universaliter non definit, quoniam in
hominibus quoque hierarchia invenitur. Item, qui dicit hierarchiam esse
ordinem, verum dicit; quoniam ubi potestas est, ordo est. Sed non totum
dicit; quoniam non omnis ordo hierarchia est, quia non omnis ordo
potestas est. Itaque generalis. definitio est, quae omni convenit et
continet totum. Hanc itaque generalem definitionem hierarchiae
speculationem omnis hierarchiae auctor nominavit: quae et omni convenit,
et continet totum. Hanc autem quia in subsequentibus ipse positurus est
et expositurus, nos in praesenti praeoccupare non oportet. Deinde
subjungit aliud ex iis; quae exquirere vel exponere oportet, videlicet
quod profuit unaquaeque hierarchia divinis laudatoribus ipsius, hoc est,
quid vel quantum profuit unaquaeque hierarchia, id est sacra potestas,
divinis laudatoribus suis, id est illis qui in ea constituti et ordinati
Deum laudant, sive laudes divinas celebrant, et frequentant. Omnes enim
hierarchiae ad laudem divinam ordinatae sunt et institutae, sivae
superiores, sive inferiores, ut ab omnibus laudetur Deus: a quo et per
quem sunt omnes et in omnibus omnia (I Cor. XV). Et qui excellentiores
sunt, amplius laudant; et qui amplius laudant, sublimius remunerantur.
Itaque omnis hierarchia tamen suis divinis laudatoribus prodest, quantum
accepit secundum gratiae distributionem et dona largitionis, ut sit vel
in cognitione sublimior, vel in amore ferventior. Secundum gratiam enim
sunt dona, et secundum dona sunt merita, et secundum diversitatem
meritorum, praemiorum diversitas constat. Omnis ergo hierarchia Dei
laudatoribus suis tamen in praemio profuit quantum contulit in dono;
quia omnis dignitas et potestas secundum ministerii et officii gratiam,
qua Dei laudem, et honorem, et gloriam praedicare et amplificare potuit,
in fructu retributionis excrescit. Sed et ipsae coelestes virtutes,
quibus hoc ipsum praemium est Deum laudare, tantum singulae secundum
ordines suos et dignitates in principatibus, et hierarchiis suis
utilitatis accipiunt, quanto plus vel minus in laudem Creatoris per
donum gratiae cooperantis assurgunt. Deinde, ait,
id est post expositam divinam definitionem omnis hierarchiae et
utilitatem, oportet laudare coelestes hierarchias, hoc est, angelicos
principatus, id est laudes eorum describere et demonstrare secundum
ipsarum, videlicet hierarchiarum, in eloquiis manifestationem, id est
secundum hoc quod laudes earum in eloquiis, hoc est divinis Scripturis
manifestantur. Proponuntur enim in sacro eloquio figurae et
demonstrationes, quibus virtutes et laudes angelicarum potestatum
declarantur: quas auctor inspiciendas, et considerandas dicit, ad
angelicae hierarchiae manifestationem.
|
|