Pars 29

Sequitur:

“Addam vero et quod omnium vilibus esse, et magis significare visum est.”

Ac si diceret: Liceret in praecedentibus, quae commemorata sunt, et caeteris ejusmodi, magna indignitas videatur tamen in hoc quod subjungo, multo major apparet injuria.

“Addam vero,”

praesumam quidem, et audacter loqui videbor, qui et hoc divinis significationibus adjiciam,

“quod omnium vilissimum esse visum est;”

ac per hoc secundum rationem supradictam, qua dissimilia symbola magis declarationem faciunt, amplius caeteris significare probatur. Quod tamen fortassis homo divinae majestati aptare non auderet si non ipsa sibi haec sapientia Dei spontanea dignatione assumeret.

“Quia et vermis specie tradiderunt ipsam divina sapientes seipsam circumformantem.”

Sicut scriptum est:

“Ego sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI).”

Nisi enim ipsa prius de se hoc dixisset, quis de ipsa hoc dicere auderet? Cum enim nihil verme vilius et humilius esse videatur, quis summam majestatem in hanc adjectionem deducere praesumeret, nisi ipsa se prius propria dispensatione tali specie significando circumformaretur. Propterea ipsa hoc prius de se dignata est dicere, quod sciebat humanam conscientiam per se in Creatorem suum non audere.

“Sic omnes theosophi, et occulta inspiratione prophetae a sanctis incontaminatis distinguunt Sancta sanctorum.”

Theosophi, id est divina sapientes et qui occulta inspiratione prophetae facti sunt. Ii omnes cum per visibiles species et visibilium rerum proprietates invisibilia designare volunt, distinguunt ita ut superius demonstravimus,

“a sanctis incontaminatis Sancta sanctorum.”

Sancta incontaminata sunt symbola divinorum ex pulchris et decentibus formis assumpta; Sancta sanctorum sunt ipsa, quae per haec figurantur, divina. Theosophi ergo per hoc quod dissimiles figuras divinis attribuunt, etiam similes formationes, et eas quae dignae videbantur, ab illorum excellentia et majestate secernunt. Quia enim et illa coaptant significationi eorum, quae non dubitantur esse aliena; ostendunt et alia quoque, quae vera videri poterant, secundum proprietatem non esse similia. Sic ergo in una eademque re, et in similibus figuram a veritate separant, et in dissimilibus veritatis societate figuram veritatis honorant, quoniam et illa cum alia ostenduntur, discernuntur, et ista, cum ad similitudinem coaptantur, honorantur. Sic enim conveniens erat, ut id quod factum est, omne ad Creatoris excellentiam comparatum, et in sublimibus demonstraretur non esse aequales et in infimis non esse dissimile. Quia enim factum est, non potest ad aequalitatem esse comparabile, et quia ab eo factum est, non potest illi, a quo factum est, omnino esse dissimile.