Pars 30

Sequitur:

“Ut neque divina immundis recte sint accepta, neque mirabilium imaginum studiosi contemplationis tanquam veris remaneant figuris.”

Hoc ergo agitur per dissimiles figurationes, ut in earum consideratione immundi corde, et indigni cognitione veritatis amplius excaecentur; et ii qui studiosi sunt, in contemplatione mirabilium imaginum, hoc est sacrarum repraesentationum mirabiliter factarum amplius exerceantur. Sic enim utrobique justum institutum perficitur, ut dum veritas in manifestatione quasi vili indumento se contegit, et indignos ad contemptum sui provocet, et dignos, et illam speciem suam, quae latet, concupiscendam, et quaerendam invitet, ut non sint contenti eo quod foris aspiciunt, sed ipse deformitate exterioris demonstrationis repulsi in figuris non remaneant tanquam veris, quoniam signum veritas esse non potest, etiam cum veritatis est signum.