|
Sequitur:
|
“Divina itaque honorificant veris negationibus, et ad novissima
compactarum imaginationum diversis similitudinibus.”
|
|
Ac si diceret: Quandoquidem negationes in divinis factae expressius
veritatem eorum significant, et dissimiles formationes imaginum
evidentius puritatem eorum demonstrant, ergo nullam injuriam faciunt
ipsis divinis theologi sancti, et veras negationes de ipsis faciendo, et
dissimiles formationes, ipsis attribuendo, sed honorificant potius ipsa
divina veris negationibus, quibus ostendunt illorum excellentiam tantam
esse, ut quid sint, nullo modo possit exprimi, etiamsi aliquo modo quid
non sint possit dici; et honorificant etiam ea similitudinibus ab eorum
sublimitate per humilem formationem diversis; et similitudinibus
imaginationum compactarum ad novissima, hoc est compositarum, et
conjunctarum ex novissimis, id est infimis et vilibus rerum
corruptibilium speciebus.
|
|