|
Sequitur:
|
“Non enim fortassis utique, non nos in quaestionem quidem ex indigentia
in anagogen per diligentem divinorum scrutationem veniremus, nisi
deformitas nos extorqueret manifestatoriae angelorum formationis.”
|
|
Quasi diceret: Ex indigentia nostra in quaestionem hanc, hoc est ad ista
quaerenda quantum ad imaginum visibilium compositionem, vel in anagogen
quantum ad invisibilis veritatis investigationem; ex nostra inquam
indigentia, qui veritatem scientes iis quaestionibus non indigemus; in
hanc, inquam, quaestionem non veniremus, nisi (propter alios qui inde
scandalizari possent, si non erudirentur) deformitas nos extorqueret.
Primum negationis geminationem nota, qua expressio facta est: vel in hoc
manifestum est formationes deformes in divinis utiles esse, quia et nos
divinorum veritatem ita diligenter non scrutaremur, nisi deformitas
manifestationum nos extorqueret, id est compelleret. Hoc est quod dicit:
|
“Non utique fortassis veniremus in quaestionem ducentes in anagogen,”
|
|
hoc est supernorum contemplationem; ex indigentia scilicet
intelligentiae veritatis: non veniremus, dico, per diligentem divinorum
scrutationem,
hoc est compelleret
|
“venire in quaestionem ex indigentia, et per quaestionem in anagogen,”
|
|
ipsa deformitas manifestatoriae deformationis, angelorum, id est nisi
deformitas formationis, per quam in Scriptura sacra manifestantur,
angeli, compelleret; dico:
|
“Non sinens nostrum animum remanere in dissimilibus formarum facturis,”
|
|
id est in deformibus repraesentationum compositionibus, quae a veritate
spiritualium dissimiles sunt. Nisi ergo ipsa deformitas
repraesentationum nostrum animum a visibilibus figuris ad quaerendam
veritatem compelleret; ipse noster animus in iis, quae foris proposita
sunt, solis credendis et venerandis remaneret, nec indigentiam suam
agnosceret, ut alia extra haec concupiscenda sibi et quaerenda putaret.
Nunc autem ipsa deformitas interveniens compellit animum egredi a figura
ad veritatem; animum dico non valentem remanere in iis quae per se
indigna sunt, et incongrua divinorum veritati.
ab ipsius divinis istas
|
“materiales possibilitates,”
|
|
quae foris in signis proponuntur; ac per hoc quod ita sanctae abominatur
|
“assuescentem pure extendere se per visibilia”
|
|
excitatum
|
“in supermundanas altitudines”
|
|
: id est excellentias angelicas, quae mundanis omnibus supereminent et
excellunt. Nisi enim ab istis excitatus per contemplationis provectum
eadem ipsa omnino relinqueret, illa ad quae contemplanda nititur, pure
intueri non valeret.
|
|