|
Sequitur:
|
“Tanta quidem a nobis dicta sunt”
|
|
etc. Continuat ipse praecedentia ad sequentem narrationem.
quanta hactenus diximus,
|
“dicta sunt a nobis propter descriptiones imaginum angelicas,”
|
|
id est propter descriptiones angelorum, quae factae sunt per imagines,
et formas visibiles, et a visibilibus sumptas, quae descriptiones sunt
id est per divina eloquia factae, et in divinis eloquiis praepositae,
quae etiam descriptiones materiales sunt, id est secundum materialium et
corporalium naturam, et similitudinem formatae; et sunt etiam
inconvenientes propter incongruas et turpes figurationes eorum, quibus
attributae sunt excellentiae. Propter ejusmodi enim quaestio, quae
hactenus ventilata est, proposita fuit.
|
“Deinde autem segregare oportet, quid ipsam quidem esse hierarchiam
existimamus; quidque ab ipsa hierarchia prosunt hierarchiam sortientes.
Oportet, inquit, deinde,”
|
|
hoc est, post supradicta, segregare, hoc est distinguere quid
existimanus esse ipsam hierarchiam generaliter acceptam definitione ejus
proposita.
etiam
|
“oportet segregare, quid prosunt,”
|
|
hoc est quid utilitatis accipiunt sortientes hierarchiam ab ipsa
scilicet hierarchia, quam singuli sortiuntur. Atque in hoc dicendo
precor, inquit, ut sit
sermonis mei
ita tamen si mihi fas est, hoc est licet dicere
Magnum enim est hoc, et quasi praesumptioni proximum esse videtur, ut
peccator praemium justi accipiat, et abjectus de altissimi familiaritate
confidat. Propterea dico
(et si amplius audeo, dico
) dux sit sermonis mei. Sine quo nec sermo potest esse rectus, quia
verbum est; nec intelligentia vera, quia sapientia est. Nam omnes qui
verum sapiunt, per ipsum sapiunt; et ipse est inspiratio
|
“totius hierarchicae manifestationis,”
|
|
quoniam ipse sapientia mentibus sanctorum theologorum inspiratus omnem
hierarchicae dispositionis rationem sive quae in coelo est, sive quae in
terra est iis, quibus ipse vult, modis manifestat.
etc. Ad Timotheum loquitur Pauli discipulum, ad quem haec scripisse
fertur, quem et puerum vocat propterea vel quia aetate antecedebat
ipsum, vel quia doctoris, et magistri loco et dignitate fungebatur ad
ipsum.
|
“Tu vero, o puer, ausculta.”
|
|
Ac si dicat: Quia ea quae dicenda sunt, magna sunt, idcirco tu sancte ac
decenter ausculta, sicut ipsa sancta quae dicenda sunt, decet.
dico; secundum sanctam nostrae sacerdotalis traditionis legislationem
quae non contendere jubet, nec resistere in doctrina, sed reverenter, et
humiliter auscultare. Sive ausculta haec, quae dicta sunt
|
“secundum sanctam legislationem nostrae sacerdotalis traditionis,”
|
|
id est quae dicta sunt secundum sanctam legem; id est sanctam
Scripturam, quae allata est nobis a Deo per traditionem sacerdotalem, id
est per traditionem sanctorum et sanctificatorum. Sic ergo
|
“ausculta mirabiliter dictorum”
|
|
hoc est ea quae mirabiliter dicta sunt:
dico, qui factus es divinus in divina doctrina, quae audientes et
facientes divinos facit; vel in divina doctrina mirabiliter dictorum
divinus factus ausculta quae dicenda propono. Et non solum ausculta, ut
dicta reverenter suscipias, sed etiam
|
“secreto animi quae sancta sunt circumtegens ex immunda multitudine,”
|
|
id est ab iis qui et conversatione immundi et desideriis divisi sunt:
id est indivisa et intacta
ne imprudenter lanianda et polluenda exponas.
|
“Non enim fas est, ut eloquia aiunt, in porcos projicere invisibilium
margaritarum inconfusum, et luciformem, beneficumque ornatum.”
|
|
Ipsi enim sunt immunda illa multitudo qui per porcos in sacra Scriptura
significantur, qui Verbum Dei male vivendo polluunt, et invisibiles
margaritas, id est spirituales intelligentias, quae ornant moribus
intelligentias, lucent per puram veritatem, inconfusae sunt per
affluentiam gratiae, beneficae sunt in eos, qui ipsas cum reverentia et
honore contingunt.
|
|