Pars 3

Sequitur;

“Consequentibusque iis,”

hoc est consequenter post ista supradicta, vel in consequentibus iis, qui sequuntur: Oportet

“dicere qualibus divinis formationibus figurant sacrae descriptiones eloquiorum scilicet divinorum, coelestes ordines.”

Ac si diceret: Primum oportet considerare quomodo divina eloquia coelestes virtutes per descriptionum formationes laudabiles praedicant. Deinde quales etiam sint ipsae descriptiones et formationes, quas divina quadam oratione in earum scilicet coelestium virtutum declarationem figurant. Novissime autem oportet considerare ad qualem oportet ascendere per formas veritatem. Non enim sufficit hoc solum, quod visibile est attendere, nisi etiam sciamus qualem oporteat ex eo quod visibiliter demonstratur, invisibiliter veritatem cogitare. Si enim putamus hoc solum esse quod visibiliter in demonstrationem cernitur, nunquam veritatis participes efficimur. Discernamus ergo signum a veritate, et sciamus aliud esse, quod foris sensui erudiendo apponitur; aliud autem, quod intus animo beatificando reservatur. Idcirco autem dicere oportet ad qualem veritatem ascendere debeamus, ab his figurationum visibilium formis, ne nos etiam, sicut multi, existimemus haec omnia, quae pro signis coelestium in Scripturis figurate proponuntur, ita esse illic quemadmodum hic mystice figurantur in similitudinibus et formis et figuris ad corporalia tamen, et sensibilia pertinentibus: quae in divina, et spiritualia omnino non cadunt.