Pars 7 |
Sequitur:
Subauditur negativa particula a superiori, videlicet ne imaginemur rotas quasdam igneas super coelum, et ne imaginemur etiam thronos materiales quasi necessarios Divinitati ad recubitum, cum divina natura, quae sola omnia portat, fulcimento non egeat. De rotis autem igneis et thronis in libro Danielis testimonium habemus (Dan. VII), et in Isaia (Isa. VI), et Michea de solio excelso et sublimi sedentis. |