|
Sequitur:
|
“Et equos quosdam multicolores”
|
|
(sicut in Zacharia leguntur equi albi, et nigri, et nigri, et varii
(Zach. VI); et in Apocalypsi similiter (Apoc. VI) subauditur ne
imaginemur.
|
“Et armiferos archistrategos,”
|
|
similiter ne imaginemur, id est principes, et duces militiae arma
ferentes, sive armis indutos sicut in Zacharia legimus, et in Michea.
Item Dominum sedentem super solium excelsum, et exercitum coeli a
dextris ejus, et sinistris; et in libro Regum currus, et equos, et
equites in montibus igneos demonstratos Eliseo, et puero ejus in
auxilium venientes (IV Reg. VI), Archistrategi dicti sunt quasi duces,
vel ductores principum exercitus. Compositum nomen ab eo quod est
[sba][r][kh][oac][sf] archos, id est princeps, et
[s][t][r][a][t][ee][g][o][sf] strategos, quod est dux et imperator
exercitus, Archistrategi itaque duces intelliguntur principum exercitus:
qui ipsis etiam princibus principantur, sive ducatum praebent
superiores. Haec igitur omnia ab iis, quae secundum nos sunt per
similitudinem sumpta, atque illis spiritibus coelestibus ad ea, quae
ipsis invisibilia sunt, significanda attributa, sic a nobis accipienda
sunt, ut haec ita in ipsis esse non existimemus, sed per haec alia, quae
in ipsis, nobis sunt invisibilia, visibiliter proposita perpendere
studeamus. Non enim species corruptibilis ad illorum munditiam attingit
et propterea quodammodo immunda existimatio est, quae sine discretione,
tam humilia et indigna illi excellenti naturae per proprietatem
attribuit. Sive igitur haec, sive quaecunque alia ex eloquiis, id est
Scripturis, nobis sacre et formabiliter, hoc est sacra sive sacrae rei
formatione vel figuratione, tradita sunt, in varietate manifestativorum
symbolorum, id est figurarum et descriptionum sacrarum, quibus
manifestantur secreta et abscondita: omnia sic accipiamus, ut secundum
similitudinem et significationem eorum illa, de quibus facta sunt, omnia
vera esse credamus: et tamen nihil horum in illis per proprietatem esse
cogitemus.
|
|