LIBER QUARTUS.


TITULUS CAPITULI III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas. LITTERA.

Est quidem hierarchia, secundum me, ordo divinus, et scientia, et actio deiforme quantum possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens. Divina pulchritudo ut simpla, et optima ut consummativa. Pura quidem est universaliter omnium dissimilitudine, distributiva vero secundum dignitatem uniuscujusque proprii luminis: et perfectiva in sacrificio divinissimo secundum ad ipsam perfectorum compacte immutabilem formationem. Interpretatio igitur hierarchiae est ad Deum, quantum possibile est similitudo, et unitas, ipsum habens omnis sanctae actionis, et scientiae ducem; et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens: quantum vero possibile reformat, et suos laudatores agalmata divina perficit specula clarissima, et munda receptiva principalis luminis, et divini radii, et inditae quidem claritatis sacrae repleta: eamque iterum copiose in ea, quae sequuntur declarantia divinas leges. Non enim fas est sanctorum perfectoribus ac sancte perfectis; operari quod omnino praeter hostiarum + mysteria, aut sacras ordinationes; sed neque subsistere aliter si divinam ipsius claritatem appetunt; et ad ipsam sacre et decenter respiciunt, et reformantur, secundum uniuscujusque sanctorum intellectuum anagogiam. Nonne ergo hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus, et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium, ut licet, assimilatam? Est enim unicuique hierarchiam sortientium perfectio; hoc est secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri (I Cor. III; III Joan. I; Matth. V), et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est, relucentem. Utpote quoniam ordo hierarchiae est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare; et quosdam quidem illuminari quosdam vero illuminare; et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere; unicuique deiforme adunationi qualicunque modo. Divina beatitudo, quantum in hominibus dicendum, pura quidem est sine omni dissimilitudine, plena vero luminis aeterni, perfecta et non indigens, simul omnis perfectionis; purgans, et illuminans, et perficiens; magna autem purgatio, sancta et illuminatio, et perfectio, super purgationem, super lumen, ante perfecta; per seipsam perfecta perfectionis principium; et omnis quidem hierarchiae causa, omnisque sacri secundum supereminentem celsitudinem. Oportet itaque, ut existimo, purgandos quidem puro perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione. Illuminandos vero repleri divino lumine ad contemplativam habitudinem et virtutem in castissimis mentis oculis reducendos. Ex imperfecto restaurando participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae scientiae. Purgatores vero magnitudine purgationis aliis tradere ex propria castitate. Illuminatores autem luculentiores animos, et ad participationem luminis, et distributionem proprie habentes, et ditissime sanctae repleti charitatis, omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine, supervehere. Perfectores vero tanquam praeceptores perfectivae traditionis perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam. Nonne ergo unusquisque hierarchia dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia, et Deo data virtute, quae divinitati naturaliter, et supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta, et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchiae manifestata.