Pars 9

Unde sequitur:

“Nonne ergo unusquisque hierarchiae dispositionis ordo secundum propriam analogiam, id est,”

modum, et mensuram, et ordinem,

“reducitur ad divinam cooperationem: illa agens et perficiens per gratiam et virtutem a Deo datam, quae divinitati naturaliter, et supernaturaliter insunt, et ab ipsa”

scilicet divinitate

“superessentialiter acta, postea manifestata sunt hierarchiae ad possibilem imitationem animorum, id est,”

spirituum

“Deum diligentium?”

Nisi enim illa bona, quae in Deo sunt per naturam, ad istos descenderent per gratiam, non essent illi similes; et nisi ipsi agendo obtinerent, quae ipse non agendo sed habendo possidet, non essent illius imitatores. Postremo, nisi ab ejus secreto invisibili, bona illa ad manifestationem deducta essent, nequaquam possibilitati creaturae imitabilia fuissent; nec dignitas secundum ipsum esset, nisi gratia ab ipso exisset. Ecce quid charitas facit. Solis animis diligentibus Deum, abscondita divina manifesta facta dicuntur, et ad imitandum possibilia. Interna namque, et aeterna bona rationales animi per solam charitatem percipiunt: illa per dilectionem et gustando ut intelligant, et sequendo ut apprehendant. Nisi enim diligerent non intelligerent, quia non intelliguntur nisi cum diliguntur; et rursum nisi amarent non quaererent, et nisi quaererent non invenirent, quia non inveniuntur, si non quaeruntur. Hinc enim scriptum est:

“Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV).”

Et iterum:

“Pater, gratias ago tibi, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X).”

Ecce ergo quomodo sola charitas revelat ea quae abscondita sunt Dei, similiter quoque et ipsa ad possibilitatem deducit, quae sunt ineffabilia, et superessentialia, et supernaturalia omni creaturae, secundum incomprehensibilem sublimitatem Dei.

“Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV).”

Sic ergo omnis ordo dispositionis hierarchiae gratia, et virtute accepta a Deo per solam charitatem perficitur, agendo, et imitando Deum, ut illi actione et imitatione inesse incipiant, quae divinitati naturaliter insunt, quoniam ex ipsa sunt; et supernaturaliter, quoniam idem cum ipsa sunt: naturaliter, quoniam coaeterna; supernaturaliter, quoniam coessentialia: quod enim semper inest, naturale est; quod autem idem est, supernaturale est, quoniam natura ipsa est, et ipsum natura est.