|
Sequitur:
|
“Et ab ea superessentialiter acta; et ad possibilem Deum diligentium
animorum imitationem hierarchiae manifestata.”
|
|
Quae sunt ea, quae divinitati supernaturaliter insunt, et ab ea
superessentialiter acta sunt, postremo ad possibilem imitationem
animorum Deum diligentium hierarchiae manifestata. Bona quaedam
intelligi vult invisibilia, et ineffabilia, quae apud Deum fuerunt, et
in Deo fuerunt, et non venerant adhuc in cognitionem per
participationem, ut cognoscerentur et haberentur nisi ab eo solo cujus
erant, in quo erant: et postea ab ipso facta sunt, quando factum est, ut
fierent in nobis; et superessentialiter facta sunt, quoniam primum ab
ipso facta sunt, nobis, ut postmodum per ipsum fierent in nobis. Facta
nobis praedestinatione, ut fierent in nobis perceptione; facta nobis cum
tribuuntur, ut fierent in nobis cum percipiuntur. Facta supra nos, cum
incipiunt venire ad nos; facta in nobis, cum incipiunt haberi a nobis.
Facta in nos, cum descendunt ab ipso; facta in nobis, cum tribuuntur per
ipsum. Haec ergo sunt, quae divinitati ante nos supernaturaliter insunt,
et ab ea ad nos superessentialiter facta sunt: postremo in nobis per eam
manifestata.
|
“Manifestatae, inquit, sunt hierarchiae,”
|
|
id est sacrae dispositioni, quae secundum Deum ordinata est, et incedit:
et hoc factum est
|
“ad possibilem imitationem animorum Deum diligentium,”
|
|
id est, ut animi Deum diligentes eum imitari possint; quia, nisi
manifestata fuissent, imitabilia non essent. Nisi enim cognoscerentur
non quaererentur, et nisi quaererentur non cognoscerentur. Hoc autem
diligenter attendendum est, quod non singulis quibusque, sed
hierarchiae, id est universitati, bona illa manifestata dicuntur. ita
tamen ut a singulis in universitate imitationis studio exerceantur, quia
gratia ad universos effunditur et in singulis operatur. Extra unitatem
nullus illam accipere potest, et in unitate alteri data nulli sufficere
potest. Propterea hierarchiae manifestantur ad possibilem imitationem
Deum diligentium animorum deducendam.
|
|