EXPOSITIO. Pars 1

Hactenus quae universaliter dicenda erant introducendis in hierarchiarum cognitionem pro ratione demonstrationum visibilium in significationem visibilium propositarum theologus disseruit. Deinde nunc principalem narrationem ingrediens primum definit quid sit hierarchia; non universaliter tamen, sed secundum eam tantum, quae in angelis et hominibus constat hierarchiam, significatione restricta.

“Est quidem,”

inquit,

“hierarchia, secundum me, ordo divinus, et scientia, et actio, deiforme, quantum possibile similans; et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens.”

Quod ait,

“secundum me,”

ita accipiendum, ac si dixisset, secundum existimationem meam. Pudice enim temperat assertionem suam, ne de sua existimatione plus justo praesumere videatur. Deinde tria in definitione hierarchiae principalia proponit, quae perficiunt ipsam hierarchiae definitionem. Sunt autem haec: ordo, scientia et actio. Horum trium si defuerit omnium aliquod, non constat hierarchia. Primum est ordo divinus; quia non est potestas, si ordinata non est a Deo; propter hoc ait, ordo divinus.

“Omnis”

enim

“potestas a Deo est; et quae a Deo sunt, omnia bona et ordinata sunt; propterea qui potestati resistit a Deo ordinatae, Deo resistit (Rom. XIII).”

Propter hoc ergo hierarchia est ordo divinus, id est potestas a Deo ordinata, et secundum Deum disposita. A Deo quippe est per ordinationem; et secundum Deum est per imitationem; et propterea ordo divinus, quia a Deo est, ut sit; et secundum Deum est, ut qualis et quantus sit. Deinde quia omnis potestas, quae a Deo ordinata est, ad aliquid perficiendum, atque complendum ordinata est; sequitur in definitione post ordinem

“scientia et actio.”

Scientia quidem, qua quid faciendum sit intelligant; actio vero, qua quod intellexerint agendum, perficiant. In ordine officium; in scientia discretio; in actione ministerium. Sine ordine praesumptio est actio, sine actione negligentia est ordo, sine scientia vero et actio reprehensibilis et ordo inutilis. Propter haec ergo hierarchia est ordo divinus, et scientia, et actio. Hierarchia dico tam in ordine quam scientia et actione, similans deiforme, hoc est conformitatem Dei imitans quantum possibile scilicet illi est; et ascendens in Dei similitudinem proportionaliter ad illuminationes, id est secundum illuminationes divinitus ei inditas: unaquaeque scilicet secundum modum et mensuram gratiae divinitus ei infusae in ordine suo perficiens, et ascendens ad imitationem Dei, ut recte discernendo et bene operando ipsum imitetur. In utroque enim divinam similitudinem aemulatur omnis hierarchia, sive in eo videlicet quod ab ipso disponitur sive in eo quod secundum ipsum operatur. Haec autem definitio, sicut diximus, angelicam tantum et humanam hierarchiam complectitur, quae ad similitudinem summae et aeternae factae sunt hierarchiae: et ipsam imitantur secundum ipsam dispositae.