|
Sequitur:
|
“Divina pulchritudo ut simpla, et optima ut consummativa; pura quidem
est universaliter omni dissimilitudine; distributiva vero secundum
dignitatem uniuscujusque proprii luminis; et perfectiva in sacrificio
divinissimo secundum ad ipsam perfectorum compacte immutabilem
formationem.”
|
|
Sensus hic est. Quod divina pulchritudo, quam summam nominamus
hierarchiam, secundum quam caeterae factae sunt hierarchiae, pura est
universaliter, id est omnino, utpote quae semper simpla quidem est
unitate, optima bonitate, consummativa perfectione. Ubi enim unitas est,
diversitas non est; et ubi diversitas non est, dissimilitudo nulla esse
potest. Item ubi perfectio est, ibi gradus non est; ubi gradus non est,
differentia non est; ubi differentia non est, dissimilitudo nulla est.
Ergo divina pulchritudo, quae forma et exemplar est bene, et pulchre
dispositorum omnium; quia una est, pluralitatem non recipit; et quia
optima est, et consummata, nec solum consummata, sed etiam
consummandorum omnium consummativa, et consummationis causa,
diversitatem non admittit, ac per hoc omnino dissimilitudinem nescit;
quae et una est simplicitate et eadem perfectione. Et cum in semetipsa
talis sit, ut nec dividatur pluralitate, nec inferior sit diversitate;
in ipsis tamen qui participes fiunt gratiae, distributiva est proprii
luminis, proprium lumen diversis modis tribuens; secundum dignitatem,
videlicet uniuscujusque participantium; altioribus quidem majora,
inferioribus autem minora largiendo dona gratiarum, ut in ipsis pulchre
multiplicetur, quae in se vere una consistit. Perfectiva est et ipsa
divina pulchritudo, quoniam perficit, et consummatos facit participes
luminum suorum; perfectiva dico in sacrificio divinissimo, quo perficit
perficiendos secundum immutabilem formationem compacte perfectorum ad
ipsam. Divinissimum sacrificium vocat ipsam illuminationem divinam, et
gratiam, et propitiationem; quo purgantur, et emundantur purgandi omnes,
et salvandi, non solum a corruptione mali, ut boni fiant; sed a defectu
quoque boni purgantur, ut meliores assistant. Ipsa ergo oblatio summa,
et teletargis, id est principalis purgationis hostia; ipsa videlicet
gratia divina quae nobis offertur et pro nobis offertur. Offertur nobis
ad purgationem, offertur pro nobis ad propitiationem. Offertur nobis, ut
eam habeamus; offertur pro nobis, ut per eam placeamus. Offertur nobis
per infusionem, offertur pro nobis per emundationem. Offertur nobis dum
incipimus esse quod non fuimus; offertur a nobis, dum exhibemus et
praesentamus quod sumus. Ipsa ergo teletargis, id est principalis
purgationis hostia, et sacrificium divinissimum, sine quo omnes hostiae
et sacrificia omnia nec affectum habere possunt, nec prodesse; ipsum
est, quo divina pulchritudo perficit, et perfectos facit eos, qui
perfecti sunt, ad ipsam, id est ad similitudinem ipsius reformati, id
est concorditer, ut ab ea videlicet non discrepent secundum immutabilem
formationem ipsorum scilicet perfectorum, ad ipsam, id est secundum
similitudinem ejus, quam semel acceptam immutabiliter servant, ut non
defluant ab ipsa. Divina enim pulchritudo quae in se una est, et
perfecta perficiendos ad se per principalis purgationis hostiam id est
infusionem gratiae suae, quam a sua plenitudine propter purgandos, et
perficiendos in participatione diffudit, purgat et perficit, secundum
uniuscujusque modum, et mensuram, et capacitatem, quam dono ejusdem
gratiae perceperunt secundum immutabilem formationem illorum ad ipsam;
quae videlicet formatio vel ideo immutabilis, sicut diximus, vocatur,
quod ipsos, quod formantur et reformantur ad immutabilitatem convertat;
vel quia immutabilis consistit in eo, a quo est, etiam si mutetur iis
quibus est et in quibus est.
|
|