Pars 3

Sequitur:

“Interpretatio [intentio] igitur hierarchiae est ad Deum, quantum possibile, similitudo et unitas.”

Quod in Graeco dicitur [s][k][o][p][oac][sf] scopos, et quod translator interpretationem vocat, magis proprie intentio vel directio nominatur. Est enim intentio sive directio, quae scopos dicitur, certa destinatio in aliquem finem. Omnis enim actio in aliquem finem tendit et per aliquam directionem tendit. Scopas autem, id est directio vel destinatio, est qua tendit. Omnis ergo hierarchia scopon habet, id est directionem secundum quam incedat in ministerio suo explendo; imitationem scilicet, et similitudinem divinam, ut quemadmodum ab ipso ordinata est in officio et dignitate, ita secundum ipsum incedat in ministerio et operatione, ut praeter modum, et mensuram ab ipso assignatam et ordini suo debitam, nihil agere praesumat. Est ergo interpretatio, id est definitio, sive potius directio et contemplatio hierarchiae, qua intendere debet et dirigit omnis hierarchia: similitudo, et unitas, hoc est imitatio et identitas ad Deum, ut in nullo deviet vel declinet ab ipsius similitudine, in qua posita est; sed eum quantum possibile est aemuletur per omnia. Similitudo ad Deum est ipsum imitari; unitas vero solum sequi. Et hic est scopus, id est directio, vel destinatio omnis hierarchiae, ut secundum ipsum ad ipsum incedat, ipsum habens omnis sanctae et scientiae, et actionis ducem, ipsum sequens judicio, et actione illuminata ab ipso ad cognitionem veritatis, et adjuta ad exsecutionem boni operis.

“Ipsum habens ducem”

intus praesidentem in demonstratione veritatis, et foris praecedentem in exemplo bonae actionis.

“Et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens; quantum vero possibile, reformat, et suos laudatores agalmata divina perficit.”

Ipsa quidem scilicet hierarchia immutabiliter definiens, hoc est invariabiliter sive inflexibiliter conversa, vel intendens per suum scopum ad divinissimum decorem ipsius Dei, imitando, et sequendo ipsum, ut pulchritudini ipsius et decori divinissimo conformetur, secundum quem omnis hierarchia pulchre et decenter in suo ordine et gradu disposita est: quantum possibile est reformat suos laudatores, hoc est eos qui in ipsa Deum laudant, et ad laudem Dei dispositi sunt et ordinati: reformat, dico, in eo ipso quod imitatores Dei facit, et ad similitudinem ipsius in suo ministerio convertit, et convertendo, ac reformando agalmata divina perficit, ut sint ipsi divina agalmata, id est sancta simulacra et receptacula divinitatis, et specula clarissima; ut sint ipsi agalmata quidem divina, divinum lumen perficiendo, specula autem clarissima lucenda ex suscepto lumine. Perficit etiam ipsos laudatores suos,

“munda receptiva,”

sive receptacula

“principalis luminis, et divini radii”

hoc est luminis immediate illuminantis, et ad ipsa prima illuminanda descendentis, ut post susceptum quidem lumen repleta sint claritatis sacrae, inditae sibi, hoc est, infusae: et ut sint etiam declarantia eam, videlicet claritatem,

“iterum,”

hoc est secundo loco,

“in ea, quae sequuntur, declarantia”

copiose secundum

“divinas leges.”

Sensus hic est: Quoniam hierarchia secundum illam dispositionem, qua divinam pulchritudinem imitatur, laudatores suos universaliter quidem, id est sive superiores, sive inferiores, tales facit ut digni sint, et lumen divinum percipere et lucere ex lumine: specialiter autem quosdam ita mundos perficit ut sint capaces principalis luminis, et immediate illuminentur a Deo, ac deinde ad eos, qui sequuntur post se et dignitate constituti sunt sub se, lumen suum transfundant: copiose quidem ex abundantia perceptionis primae secundam participationem ministrantes, servata duntaxat lege divina, in qua unicuique perscriptum est quid, vel quantum, aut cui ex dono gratiae sibi concesso debeat impertiri. Nam quod non sine divina lege, id est ea dispensatione divina, qua dona gratiae in participes largitionis secundum certam mensuram, et proportionem tribuuntur: et assignantur officia, ut sciat unusquisque quantum sibi liceat secundum ministerium assignatum vel fieri liceat, manifestat cum subdit: