|
|
“Non enim fas est sanctorum perfectoribus, ac sancte perfectis operari
quid omnino praeter propria mysteria hostiarum, ac sacras ordinationes.”
|
|
Ac si dicat: Propterea ii qui in ordine hierarchiarum superiores sunt
secundum divinas leges, lumina sua ad inferiores transfundunt; quia fas
non est, hoc est, licitum omnino aliquid operari, aut sanctorum
perfectoribus, id est iis qui alios in sanctitate perficiunt, aut sancte
perfectis, id est iis qui ab aliis in sanctitate perficiuntur, praeter
propria hostiarum mysteria, id est propria gratiarum dona, et proprias
sacras ordinationes, id est sacros ordines unicuique proprios
assignatos. Nam sine gratia operari, vanum est; praeter ordinem operari
aut contra, perversum. Habent namque singuli propria dona, secundum quae
valeant operari; et ordines proprios secundum quos debeant operationem
suam moderari. Propterea necesse est ut studeat unusquisque gratiam,
quam accepit, agnoscere, ne incipiat praesumere in eo quod non potest;
et officium proprium, ordinemque attendere, ne audeat transgredi in eo
quod non debet. Hunc namque ordinem divinae dispositionis diligenter
servandum esse Petrus apostolus admonet, dicens:
|
“Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum administrantes”
|
|
(I Petr. IV). Et Paulus apostolus eos qui hanc divinam ordinationem, et
dispensationem tenere noluerunt, reprehendit, dicens:
|
“Nunquid omnes apostoli? Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes
doctores? Nunquid omnes virtutes? Nunquid omnes gratiam curationum
habent? Nunquid omnes linguis loquuntur? Nunquid omnes interpretantur?
Aemulamini charismata meliora.”
|
|
(I Cor. XII.) Propterea igitur fas non est iis, qui divinae gratiae
participes facti sunt, sive immediate a Deo, sive per hominem eam
acceperint, aliquid operari praeter propria dona, et officia, ut divina
pulchritudo in omnibus conservetur, et ordo dispensationis summae
perseveret. Sanctorum perfectores vocat eos, qui tantam a Deo gratiam
perceperunt, ut alios etiam illuminando, et erudiendo ad sanctitatem
perficiant. Sancte perfecti sunt, qui ab ipsis superioribus illuminati,
et eruditi in sanctitate perficiuntur. Mysteria hostiarum, sive dona
gratiarum intelligi vult: quae propterea mysteria dicuntur, quia occulte
inspirantur; hostiae autem, quia ad emundationem et expiationem
percipientium tribuuntur. Sive ministeria hostiarum exhibitiones
sanctorum operum dicit, et administrationes divinorum sacramentorum:
quae et hostiae sunt, quia offeruntur per exhibitionem actionis, et
mysteria per sacramenta significationis; quia per id, quod foris
visibiliter in sacramento agitur, invisibilis virtus veritatis
significatur. Ita ergo praeter propria hostiarum mysteria, id est dona,
vel ministeria propria, fas non est operari aliquid, vel sanctorum
perfectoribus, id est iis qui gratiam acceptam aliis perficiendis
administrant, vel ipsis perfectis, id est qui per acceptam gratiam, in
sanctitatis perfectionem perficiuntur. Neque fas est etiam sive his,
sive illis aliquid operari, praeter sacras ordinationes suas, hoc est,
praeter id quod ad sacras ordinationes suas spectat, ut videlicet id
solum unusquisque operari praesumat, quod ad ordinem, et officium sibi
assignatum spectare probatur.
|
|