|
Sequitur:
|
“Sed neque subsistere aliter, si divinam ipsius claritatem appetunt, et
ad ipsam sacre, et decenter respiciunt, et reformantur, secundum
uniuscujusque sanctorum intellectuum analogiam.”
|
|
Quasi dicat: Non solum debitum illis est ut sacra mysteria et
ordinationes sacras custodiant, sed necessarium quoque, quoniam aliter
subsistere non possunt, in eo videlicet statu, quo divinam
pulchritudinem imitantur, nisi ordines suos servando secundum leges
divinas incedant. Si ergo appetunt divinam ipsius Creatoris sui
claritatem, et ad ipsam percipiendam respiciunt imitando, et desiderando
sacre per affectum, decenter per habitum, et reformamur ad ipsius
similitudinem imitando ipsam, et sequendo: unusquisque videlicet
sanctorum intellectuum, id est angelorum,
|
“secundum uniuscujusque analogiam,”
|
|
id est secundum modum et mensuram possibilitatis suae, quam habet
secundum ordinem, et gradum, et proprietatem suam unusquisque; aliter
nullatenus subsistere possunt in eo bono, quod appetunt, nisi secundum
leges divinas incedant, ordinationes suas servando, et ministeria
propria exsequendo.
|
|