Pars 6

Sequitur:

“Nonne ergo hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus, et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium, ut licet, assimilatam?”

Quando, inquit, necesse est ut omnis hierarchia divinam appetat similitudinem, neque aliter subsistere potest, nisi in ejus imitatione perseveret. Ergo qui dicit hierarchiam, declarat sacram dispositionem quamdam, quae imago est divinae speciositatis, id est pulchritudinis. Dispositionem, dico sacrificantem mysteria, id est exercentem sive exhibentem mystica opera, vel divina ministeria propriae illuminationis, hoc est secundum propriam illuminationem in ordinibus et scientiis hierarchicis, quantum videlicet unicuique datum est operi secundum ordinem, et gradum suum, et donum gratiae illuminantis; et operando assimilatam, ut licet, id est quantum possibile est creaturae secundum modum et dignitatem suam ad proprium principium suum a quo et facta est ut aliquid sit, et secundum quod disposita est ut talis sit.

“Nonne ergo qui hierarchiam dicit declarat dispositionem quamdam sacram universaliter,”

id est in omni ordine et gradu suo sic se habentem; quoniam, videlicet disposita est et ordinata ad imaginem divinae pulchritudinis in ordinibus, et scientiis hierarchicis, et sacrificat mysteria propriae illuminationis, ut in omni dispositione sua, et ordine dignitatis, et scientia discretionis, et imitatione operis, principium suum aemuletur. Mysteria propriae illuminationis sacrificat, qui ex occulto aspirationis dono bonum opus repraesentat; mysteria etiam propriae illuminationis sacrificat, qui perceptam gratiam ad alios transfundens talentum commissum multiplicat; mysteria etiam propriae illuminationis sacrificat, qui ea solum quae suo ordini et officio conveniunt administrat.

“Est enim unicuique hierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius [divinissime], ut eloquia aiunt, Dei cooperato em fieri, et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est relucentem.”

Propterea ait: Qui dicit: hierarchiam generalem quamdam dispositionem significat, pulchritudinem divinam in sua ordinatione imitantem, quia haec est perfectio unicuique ordini scilicet sive personae omnium hierarchiam sortientium ascendere, videlicet secundum propriam analogiam, id est modum et mensuram in Dei imitationem, et fieri cooperatorem Dei, ut eloquia aiunt, divinius omnium, id est quo nihil divinius aiunt eloquia, vel omnium divinius fieri cooperatorem Dei, id est, quo nihil magis divinos facit quam scilicet Dei cooperatorem fieri, et ostendere in seipso divinam actionem relucentem: ut scilicet ad alios relucendo transfundat per exemplum operis, quod primum percipere meruit per donum occultae aspirationis. Sic ergo perfectio constat hierarchiae, ut qui purgantur purgent, et qui illuminantur illuminent, et qui perficiuntur perficiant.

“Utpote quoniam ita scilicet est ordo hierarchiae: Quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare; et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare; et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere: unicuique deiforme adunationi qualicunque modo.”

Primum purgantur, postea illuminantur, deinde perficiuntur. Nisi enim praecederet purgatio, non sequeretur illuminatio; et nisi esset illuminatio, non veniret consummatio. Sicut enim illuminari non potest qui non est purgatus, sic consummari non potest qui non est illuminatus; quia cognitio veritatis nonnisi mundos illuminat, et perfectio virtutis nonnisi illuminatis veritate appropinquat. Sed sunt superiores et sublimes, et ipsi appropinquantes divinitati immediate ab ipsa accipientes et purgationem ut sint mundi, et illuminationem ut sint clari, et perfectionem ut sint sancti. Et ab illis rursum secundum ordinem divinae dispositionis, iis qui sequuntur, et in ordine subjecti sunt, et purgantur, et illuminantur, et perficiuntur. Et sic secundum hunc modum unicuique adunationi, id est ordini et distributioni qualicunque modo deiforme, id est deiformitas sive similitudo, ipsum videlicet purgari, illuminari et perfici, ut in hoc suo modo, et mensura singuli deiformitatem, et Dei similitudinem habeant: qui sunt purgatione mundi, veritate illuminati, bonitate perfecti.