|
Sequitur:
|
“Divina beatitudo (quantum in hominibus dicendum) pura quidem est simul
omni dissimilitudine; plena vero luminis aeterni: perfecta et non
indigens simul omnis perfectionis; purgans, et illuminans, et
perficiens.”
|
|
Nunc demonstrare vult, quod bonum, quod in creatura sive purgata, sive
illuminata, sive perfecta constat per gratiam, in ipso Creatore, a quo
est, subsistit per naturam: cujus divina beatitudo, et munda est sine
purgatione, et lucens sine illuminatione, et perfecta sine susceptione.
Non enim ut munda sit, purgatur; neque ut luceat, illuminatur; neque
accipit, ut perficiatur. Sed habens in se totum alieno non indiget; et
suum ministrans, ea, quae per se indigentia sunt, replet. Pura quidem,
inquit, est ab omni pariter dissimilitudine, hoc est ergo, propter quod
munda jure nominatur, et dissimilitudinem non habet ullam. Ubi enim
puritas est, dissimilitudo non est; quia id ipsum est totum, et
concordans unum. Corruptio enim dissimilitudinem inducit, et alterum
facit quod a suo esse recedit, et deficit ut si alterum quam fuit. Quod
ergo semper idem est, dissimilitudinem non capit; et quod immutabile
perseverat, corruptionem non admittit. Propterea divina beatitudo munda
est, et incorrupta, et ab omni dissimilitudine aliena, consistens in eo,
quod est, et incorruptum servans quod habet. Est quoque plena luminis
aeterni, non tamen quasi illuminata, quoniam ipsa lumen est; nec lucere
incipiens, quoniam aeterna est; nec crescens in lumine, quoniam plena
est. Perfecta quoque est, et non indigens simul omnis perfectionis, hoc
est nullo indigens, quod ad perfectionem pertineat; quia totum habet et
possidet, et est totum ipsa, quod possidet: et idcirco nec major esse
potest, quia totum habet; nec minor, quoniam immutabiliter et
aeternaliter habet. Et cum in se talis sit, ut nec purgari egeat, pura;
nec illuminari, lumine plena; nec perfici, consummata: purgat tamen, et
illuminat et perficit omnes, qui purgari, et illuminari, et perfici
merentur, sive primo loco immediate gratiam accipientes, sive mediate
per eos, qui primum accipere meruerunt, participantes. Hoc vero totum,
videlicet quod divina beatitudo plena, et lumine plena, et perfecta
vocatur: dicendum est quantum in hominibus, id est secundum eum modum,
quo id, quod ineffabile est, ab hominibus dici potest. Nam quantum ad
ipsam ineffabilem summae veritatis puritatem, magis dicenda est ipsa
divina natura purgatio sancta, et illuminatio, et perfectio, ut parum id
esse intelligatur, quod pura dicitur, sed magis ipsa purgatio; quod
illuminata, sed magis ipsa illuminatio; quod perfecta, sed magis ipsa
perfectio: quod et ipsum tamen minus adhuc invenitur, nisi cogitetur
purgatio super omnem purgationem, illuminatio super omnem
illuminationem, perfectio super omnem perfectionem. Propterea ait:
|
“Purgatio, illuminatio, perfectio, super purgationem, super lumen ante
perfecta,”
|
|
sive plusquam perfecta, id est supra perfectionem; quia omne hoc, quod
dicitur, secundum aliquid dicitur, a quo longe est qui summe est, et
propterea supra omne hoc est, quod est. Idcirco purgatio est, quoniam in
se coinquinatum non recipit, coinquinationem vel corruptionem
recipientibus et patientibus corruptionem tollit: et tamen supra
purgationem, quoniam corruptionem non contingit. Et est illuminatio,
quoniam in se lucet, et a se tenebrosa clarescere facit, et supra
illuminationem, quoniam omnia irradians, et penetrans a se non exit; et
est perfectio, quoniam nihil minus habet in se, et minus habentibus quod
deest largitur, et praestat ex se; et tamen ante perfecta, sive plusquam
perfecta, quoniam in singularitate boni constat tota, et in
participatione indivisa, ut nec minus ejus bonum sit, quia unum est, nec
multiplex, quia participatum. Propter hoc,
|
“per seipsam perfecta est,”
|
|
quia quod habet, aliunde non accepit; et
|
“per seipsam perfectionis principium,”
|
|
quia perficiendis quod habet largiendo ipsa non amittit. Et est
|
“causa omnis hierarchiae, et omnis sacri secundum supereminentem
celsitudinem.”
|
|
Principium est, quoniam ab ipsa; et causa, quoniam per ipsam, et propter
ipsam; et forma, quoniam secundum ipsam omnis hierarchia in ordine
dignitatis, et omne sacrum in ministerio actionis dispensatur. Ab ipsa,
praedestinatione; per ipsam, creatione; propter ipsam, glorificatione;
ad ipsam, conversione, ut ipsam imitetur et in ipsa beatificetur.
|
|