|
Sequitur:
|
“Oportet itaque, ut existimo, etc.”
|
|
Postquam demonstravit divinam beatitudinem formam esse, et causam omnis
sacrae potestatis et dispositionis; ipsamque et mundam esse, et
lucentem, et perfectam: mundam quidem ac puram in eo quod omni
dissimilitudine, et confusione careat; lucentem autem in eo quod aeterni
luminis plenitudinem in se contineat; perfectam vero in eo quod omnia
habens nullo indigeat. Modo infert, probans eos quoque, qui ad ipsius
similitudinem et imitationem in sacris dispositionibus ordinati sunt,
similiter mundos esse debere ab omni contagione, et confusione, et
lucentes veritate, et perfectos bonitate, ut et ipsi quoque alios
emundare possint, et illuminare, et perficere doctrina, et exemplo, ut
in utroque ad imaginem et similitudinem Creatoris sui assurgant, sive in
eo videlicet quod ipsi mundi, et clari, et perfecti sunt, sive in eo
quod alios mundant, et illuminant, et perficiunt.
inquit,
|
“ut existimo purgandos quidem,”
|
|
sive eos videlicet, qui primo loco, sive eos, qui mediantibus aliis
purgationem accipiunt;
|
“puros perfici omnino, et liberari ab omni dissimilitudinis confusione,”
|
|
quam vel ignorantia veri, vel concupiscentia mali induxit.
|
“Illuminandos vero oportet repleri divino lumine,”
|
|
utpote reducendos in castissimis mentis oculis
|
“ad contemplativam habitudinem, et virtutem,”
|
|
id est ut mentis oculis castis, et mundis ex praecedenti purgatione
peccati, et erroris existentibus
|
“contemplativam habeant habitudinem, et virtutem.”
|
|
Habitudinem videlicet per mentis puritatem; virtutem autem per
contemplationis stabilitatem, ut possint contemplari divina, quae et
veraciter apprehendunt, et retinent perseveranter.
autem
|
“restaurandos oportet participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae
scientiae,”
|
|
ut videlicet vera bona, et sacra illa, quae per scientiam perfectam
explorant, dilectione sequendo, et sanctitate participando apprehendant;
ut sicut per scientiam perfectam perfecti sunt in cognitione, ita per
bonitatem perfectam perfecti sint in participatione.
|
“Purgatores vero magnitudine purgationis aliis tradere ex propria
castitate,”
|
|
id est ipsos purgatores, quorum scilicet ministerium est, ut per eos
alii purgentur ab errore et culpa: oportet tales esse, ut magnitudine
purgationis suae, id est munditiae suae, quam in se habent, aliis
tradant purgationem propria castitate, non alieno, sed proprio exemplo
purgandorum vitam castificantes.
|
“Illuminatores autem oportet suum superexcellens lumen in eos, qui digni
sunt lumine, supervehere,”
|
|
utpote habentes luculentiores animos ad participationem luminis, qua
lumen ipsi percipiunt, et ad distributionem luminis, qua perceptum lumen
ad alios illuminandos transfundunt:
dico
id est singulariter et excellenter, quia qui alios illuminare debent,
plus aliis lucere debent:
id est abundanter repleti esse debent sanctae claritatis, ut ex
abundantia perceptionis singulis tribuere possint quod opus est. Nam qui
omnes docere debet, omnium scientiam habere debet; quia non potest
unicuique quod expedit, ministrare, qui causas omnium non novit, et
utilitates. Supervehere autem debent lumen suum, ut quod verbo docent,
per excellentiam vitae commendent, quasi in sublimi lucentes, et lumina
fundentes ad eos, qui conversatione inferius manent. Perfectores vero
oportet perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum
scientiam, tanquam praeceptores perfectivae scientiae. Sacra veraciter
inspicit, qui habitum per experientiam cognoscit; sacra veraciter
inspicit, qui interna bona gustando percepit. Sacratissimam ergo
doctrinam habet, qui docet quod sapit; qui instruit quod sentit; qui
docet non solum cognoscere verum, sed apprehendere bonum et amare
justum. Quae traditio idcirco perfectiva vocatur, quia hoc solum hominem
ad perfectum ducit, quando bona, quae per intelligentiam cognoscere non
potuit, per studium boni operis apprehendit. Tali ergo doctrina ipsi
perfectores perficiendos perficere debent, ut sint sancti et perfecti
bonitate, imitantes illum, ad cujus formam et similitudinem reformantur,
et superiores tribuendo, et inferiores percipiendo gratiae divinae
participationem.
|
|