|
Igitur hierarchia quid est, ut existimo, bene a nobis definita angelica
hierarchia, deinde laudanda, mirabilesque ejus in eloquiis formarum
facturae supermundanis oculis intuendae, ut ascendamus in deiformissimam
eorum simplicitatem per mysticas formationes. Et simul omnis hierarchiae
scientiae principium laudabimus in divina religiositate, et
perfectissimis gratiarum actionibus: primum simul omnium illud dicere
verum, ut bonitate universali, superessentialis divinitas eorum quae,
sunt essentias ad esse substituens adduxit. Est enim hoc omnium causae,
et super omnia bonitatis, proprium, ad communionem suam ea, quae sunt,
vocare, ut unicuique eorum, quae sunt, ex propria definitur analogia.
Omnia igitur quae sunt participant providentiam ex superessentiali, et
causalissima divinitate manantem. Non enim fortassis essent nisi eorum,
quae sunt, essentiae principii assumptione. Existentia igitur omnia ejus
esse participant. Esse enim omnium est superesse divinitatis: viventia
autem eamdem super omnem vitam vivificam virtutem. Rationabilia, et
intellectualia eamdem super omnem, et rationem, et intellectum per se
perfectam, et ante perfectam sapientiam. Clarumque quod circa eam illae
essentiarum sunt, quaecunque innumerabiliter ab ea acceperunt. Sanctae
ergo coelestium essentiarum dispositiones super ea, quae tantum sunt et
irrationabiliter viventia (secundum quae nos rationalia) in hierarchiae
traditionis participatione facta sunt. Invisibiliter enim in divinam
similitudinem supermundane aspicientes, et formare appetentes
intellectualem suam speciem copiosiores pulchre habent ad eam
communiones. Attendentes enim sunt omnem vitum. Ipsae ergo sunt primo,
et multipliciter, et semper ad summum, quantum fas est, in conformatione
divini, et inflexibilis amoris intentae, et principales illuminationes
immaterialiter, et pure recipientes, et ad ipsas ordinatae, et
intellectualem habentes omnem vitam. Ipsae ergo sunt primo, et
multipliciter in participatione Dei factae: et primo, et multipliciter
manifestatrices divinae occultationis. Propterea et ultra omnia
cognominatione angelica et selectim dignae factae sunt: eo quod primo in
seipsas edunt divinam illuminationem, et per se in nos deferunt, quae
supra nos sunt, manifestationes. Sic quidem, ut theologia ait, per
angelos nobis donatae sunt. Et gloriosos quoque ante legem, et post
legem nostros patres angeli ad divinum reducebant: quod agendum
introducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore, et vita immunda
reducentes, aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, aut occultas
visiones, aut divinas quasdam ante praedicationes [praedictiones]
prophetice revelantes (Gen. XIX, XXII, XXXI; Judith. VI; Dan. VII;
Matth. II; Act. X; Apoc. IV). Si autem quis dixerit et inde immediate
fuisse quibusdam sanctorum theophanias, discat et hoc sapienter ex
sacratissimis eloquiis, quomodo hoc quidem quid est, Dei occultum nemo
videt, neque videbit (Num. XII; I Tim. VI). Theophaniae autem sanctis
factae sunt, [sed] secundum decentes Deum, perque quasdam sacras
videntibus proportionalium visionum manifestationes. Ipsa igitur
sapientissima theologia visionem illam, quae in ipsa est descripta,
revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem ex videntium
in divinum reductione pulchre vocari theophaniam, quasi per ipsam
videntibus divina facta illuminatione, et quidem divinis ipsis sancte
perficientibus. Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri
perfecerunt per medias coelestes virtutes. An non et sacram
legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi
donatam, ut etiam nos vere doceat, divinos eam esse, et sacros
characteres? (Deut. IX.) Docet autem et sapienter theologia per angelos
eam in nos pervenire, tanquam divino legali ordine illud legaliter
ponente, hoc est, per prima secunda in divinum reduci. Etenim non solum
in superpositis, et subjectis animis sed et aeque potentibus ipsa lex
definitur ex superessentiali omnium ordinationis principio. Hoc est per
unam quamque hierarchiam primas, et medias, ultimas esse, et
ordinationes, et virtutes, et minimorum esse diviniores doctores, et
manuductores in divinam adductionem, et illuminationem, et
communicationem. Video autem quod et divinum humanitatis Christi
mysterium angeli primum docuere deinde per ipsos in nos scientiae gratia
descendit (Matth. I; Luc. I, II). Sic ergo divinissimus Gabriel
Zachariam quidem summum sacerdotem mysteria edocuit (Luc. I), hoc est,
prophetam fore ex ipso contra spem, gratia divina nasciturum puerum
divinitus, et salutariter mundo manifestandae virilis Jesu divinae
operationis. Mariam quoque quomodo in ipsa foret divinum ineffabilis
divinae formationis mysterium (ibid.). Ast alius angelorum Joseph
erudiebat, quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David
(Matth. I; Luc. II). Alius vero pastores tanquam multorum reditu, et
silentio purgatos evangelizavit, et cum eo multitudo exercitus coelestis
illam valde laudabilem tradebant iis, qui in terra sunt, doxologiam.
Respiciamque et ad excellentissimas eloquiorum luminis apparitiones.
Video enim quoniam et ipse Jesus supercoelestium essentiarum
superessentialis essentia, ad id, quod secundum nos est, immutabiliter
veniens, non resilit a se ordinata, et assumpta humana ordinatione, sed
obediens subditur Patris, et Dei per angelos dispositionibus. Et per
medios ipsos annuntiatur Joseph a Patre disposita Filii ad Aegyptum
recessio, et iterum ad Judaeam ex Aegypto traductio (Matth. II). Et per
angelos ipsum videmus sub paternis legislationibus ordinatum (Luc.
XXII). Insto enim dicere (ut scienti nostris sacerdotalibus
traditionibus expressa) et de angelo ipsum Vesum confortante; aut quia
et ipse Jesus per nostram salutarem, beneficam, et manifestatoriam
veniens ordinationem Angelus magni consilii appellatur. Etenim, ut ipse
angelus dixit, quaecunque audivit a Patre, annuntiavit nobis (Joan. XV;
Isai. IX).
|
|