Pars 9

Sequitur:

“Ipsae ergo sunt primo, et multipliciter in participatione Dei factae, et primo, et multipliciter manifestatrices divinae occultationis.”

Ipsae, inquit, coelestes dispositiones

“factae sunt in participatione Dei,”

id est ut Deum et gratiam divinam participent; primo, quia nulla creatura ante ipsas:

“et multipliciter,”

quia nulla creatura supra ipsas.

“Primo,”

quia ante omnia:

“et multipliciter,”

quia plus omnia. Et sunt

“manifestatrices divinae occultationis,”

id est divinae gratiae invisibiliter et occulte sibi aspiratae, dum id quod ipsae intus ex occulta inspiratione percipiunt ad alios postmodum manifestando transfundunt. Vel

“divinae occultationis,”

id est divinitatis occultae et invisibilis manifestatrices sunt; quia in eis, et per eas invisibilia Dei ad manifestationem exeunt, cum claritas divina et in eis primum lucet, et per eas postea illuminat subjectos ordines provisorum. Propterea, ait,

“dignae factae sunt selectim,”

id est specialiter vel singulariter,

“ultra omnia cognominatione angelica, eo quod primo in seipsas edunt divinam illuminationem, et per se in nos deferunt, quae supra nos sunt, manifestationes.”

Propterea quia divinum lumen in ipsas primo loco se effundit, et per ipsas ad nos illuminandos postea descendit, dignae factae sunt ultra omnia, cognominatione angelica. Angelus quippe nuntius interpretatur. Qui ergo acceptam gratiam aliis ministrando deferunt, quid aliud quam auctoris et largitoris gratiae ejusdem nuntii sunt? Sed sunt nuntii, alii priores, alii posteriores. Angeli enim, qui primo loco gratiam divinam percipientes illam postmodum ad hominum cognitionem deferunt, quasi ejusdem gratiae primi nuntii sunt. Ipsi vero homines cum gratiam perceptam aliis praedicando, et annuntiando deferunt, nuntii quidem nominantur, sed primi nuntii non sunt, quia ab aliis primo illuminatis, et prius nuntiantibus, quod nuntiant, perceperunt. Propterea coelestes illi, et invisibiles spiritus et singulari dignitate, et propria cognominatione angeli nominantur; quia eis primum per occultam aspirationem manifestatur, quod de invisibili divinitatis luce in semetipsis aspiciant, et per eos primo loco ad nos transfunditur, quod per se ipsi ad nostram cognitionem manifestandum portant. Primo namque loco quasi ex occulto conceptionis divinae parturiendo, in seipsos divinam illuminationem edunt, non extrinsecus hauriendo, sed ab intus concipiendo lucem claritatis aeternae, ut abintus prodeat ad se, quod videant in se, et ad nos transfundant per se. Sic enim primo in semetipsis illuminationes divinas percipiendo per se, postea deferunt ad nos manifestationes ipsarum illuminationum, quae sunt supra nos. Nam

“sic quidem donatae sunt nobis per angelos manifestationes,”

scilicet divinae,

“sicut theologia,”

id est, sacra Scriptura

“testatur. Et gloriosos quoque ante legem, et post legem nostros patres angeli ad divinum reducebant, quod agendum introducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore, et vita immunda reducentes, aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, aut occultas visiones, aut divinas quasdam ante praedicationes prophetice revelantes.”

Ita, ait, sicut theologia, id est sacra Scriptura, testatur, manifestatur, manifestationes divinae nobis per angelos donatae sunt; quia et ante legem, scilicet datam, et post legem datam, id est sub lege et gratia, gloriosos patres nostros, id est electos et justos, quorum vitam imitando filii sumus, angeli ad divinum, id est ad divinam cognitionem reducebant: quod agendum scilicet erat introducentes, id est juste et pie ducentes vivere, et ad rectam veritatis viam ex errore, et vita immunda reducentes, hoc est, docentes recte credere, ut et fides illorum esset recta, et vita munda. Aut etiam revelantes ordines sacros mysteriorum supermundalium, id est secretorum coelestium de vita scilicet beata, et coelestis patriae gaudiis, et invisibili beatorum spirituum ordinatione, qualiter omnes in uno bono felices sunt, non tamen coaequales; et quod superiores sine superbia praelati sunt, inferiores sine miseria subjecti; aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, id est secretorum divinorum revelantes, qualiter scilicet visibiliter et temporaliter ab hominibus impleri oportet, quod Deus invisibili, et secreta dispensatione agendum disposuit; aut etiam revelantes occultas aliquas visiones de praeteritis, sive praesentibus, sive futuris aliquid significantes; aut revelantes divinas quasdam ante praedicationes prophetice factas, id est praedicationes divinas, in quibus aliquid antequam fieret prophetice praedicabatur, revelantes, ut iis videlicet, quae dixerunt cognitionem futurorum, vel iis qui audierunt intelligentiam dictorum ministrantes, et in his omnibus sanctos viros sive ad rectam fidem, sive ad bonam operationem instruendo, ad divinam cognitionem et participationem reducentes.