|
Sequitur:
|
“Si autem quis dixerit, et inde immediate fuisse quibusdam theophanias,
discat et hoc sapienter ex sacratissimis eloquiis: quomodo hoc quidem
quid est: Dei occultum nemo vidit, neque videbit.”
|
|
Si quis, inquit, contra hoc, quod dixi, revelationes divinas per angelos
ad hominum cognitionem venire dixerit, etiam angelis non mediantibus
nonnunquam quosdam sanctorum Patrum ab ipsa divinitate revelationes
accepisse, discat ex sacratissimis eloquiis hoc, quod, ipsum Dei
occultum nemo vidit, aut videbit. Si ergo quis, hoc est aliquis dixerit
inde, id est, a secreto divino fuisse scilicet factas quibusdam
sanctorum theophanias, id est divinas apparitiones immediate, hoc est,
primo loco in ipsos descendentes nulla alia creatura mediante; si quis,
inquam, hoc dixerit, discat ille etiam hoc sapienter intelligere ex
sacratissimis eloquiis, quomodo
unquam
|
“vidit, neque videbit occultum Dei,”
|
|
hoc est divinam naturam, quae occulta est et ab omni sensu remota.
Vidit, dico, quid scilicet est hoc ipsum occultum; hoc est: Et si vidit
in figura, non vidit in essentia; non vidit in specie, etsi vidit in
significatione. Cumque hoc ex sacratissimis eloquiis cognoverit,
intelligat quod humana mens ad inaccessibilis lucis contemplationem per
semetipsam immediate accedere non potest, nisi theophaniis, id est
apparitionibus divinis excitata sublevetur.
|
“Theophaniae autem sanctis factae sunt [sed] secundum decentes Deum:
perque quasdam sacras videntibus proportionalium visionum
manifestationes.”
|
|
Theophaniae inquit, id est divinae revelationes vel divinitatis
revelationes sanctis factae sunt, non hoc quidem modo, ut mens humana in
carne mortali posita, et intra sensum humanum constituta ad
incomprehensibilem naturam contingendam immediate accederet; sed factae
sunt secundum quasdam sacras manifestationes, sive visibilium formarum
extrinsecus sensui adhibitas, sive imaginationum secundum visibilia
intrinsecus animo ingestas, sive alio qualicunque modo altiori et
excellentiori spiritaliter humanae rationi impressas, tali convenientia
coaptatas, ut et ipsum Deum, de quo factae erant, decerent, et ipsis,
quibus fiebant videntibus secundum proportionem uniuscujusque, et
capacitatem congruerent.
|
|