Pars 11

Hoc est, quod dicit: Sanctis factae sunt theophaniae secundum quasdam sacras manifestationes decentes Deum, et per manifestationes visionum proportionalium videntibus. Quae scilicet ita proportionaliter contemperatae erant possibilitati videntium, ut imperfectiores quidem inferiori et imperfectiori genere visionis coelestium veritatem perciperent; excellentiores autem sublimiori modo secreta divina cognoscerent. Et tamen sive in istis, sive in illis quidquid de Deo ad humanam cognitionem venire potuit, minus ipso, et quodammodo infra ipsum fuit. Hinc enim scriptum est:

“Ea, quae sub ipso erant, replebant templum (Isai. VI):”

quia omne quod mens humana in hac vita de cognitione illius capere potest, ineffabili majestati ejus aequari non potest. Tamen divina Scriptura manifestationes illas, quibus Deus mentibus humanis se revelat, theopbanias, id est divinas apparitiones vocare consuevit; quoniam, etsi natura Deus non est, quod cernitur, secundum demonstrationem est, quia tamen per ipsum, et in ipso Deus manifestatur.