Pars 12

Hoc est, quod sequitur:

“Ipsa igitur sapientissima theologia visionem illam, quae in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam.”

“Ipsa, inquit, sapientissima theologia,”

id est, divina Scriptura, quae secreta divina sapienter ad humanam cognitionem educit,

“revelavit pulchre,”

id est, convenienter vocari theophaniam visionem illam, quae in ipsa descripta est, utpote

“divinam similitudinem informium,”

id est spiritualium, et corporalem formam non habentium naturarum, in forma visibili vel secundum visibilia sumpta expressam. Revelavit, dico, pulchre vocari theophaniam ex reductione videntium in divina, id est, quia per eam videntes in divina cognoscenda reducuntur, quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione et quidem divinis ipsis sancte perficientibus, id est, non solum ideo quia divina videntibus manifestavit, sed quia ipsos etiam videntes divinos effecit.