Pars 14

Sequitur:

“An non et sacram legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam, ut etiam nos vere doceat divinos eam esse, et sacros characteres?”

Nonne, inquit,

“traditio eloquiorum,”

id est, auctoritas Scripturarum,

“dicit sacram legislationem,”

id est, lationem sacrae legis,

“donatam esse Moysi ex Deo per se,”

nullum videlicet mediatorem commemorans in latione legis inter Deum et Moysen. Sed ipsum per se Deum Moysi locutum fuisse contestans: ut etiam doceat nos eam, videlicet legem, sacros esse, et divinos characteres, hoc est sacrorum et divinorum signa, ut per ea, quae visibiliter in legislatione gesta sunt, alia quaedam invisibilia significata et demonstrata ostendat, sicut scriptum est:

“Facies ergo tabernaculum juxta exemplar, quod tibi monstratum est in monte (Exod. XXVI).”

Secundum hunc ergo modum et ipsa visibilis manifestatio ac materialis allocutio, qua invisibilis Dei hominibus se demonstrare voluit, Deus esse vel Dei esse dicitur, quia in ea invisibilis Deus ad manifestationem prodiit, et quae occulta erant sua ad cognitionem eduxit. In qua tamen visibili manifestatione ministerio angelorum mediante cuncta operatus est, ut id quidem quod visibile factum est, et Dei dici possit per primam auctoritatem, et angelorum per subjectam operationem.