|
Hinc est enim quod sequitur:
|
“Docet autem et hoc sapienter theologia, per angelos eam in nos
pervenire.”
|
|
Non solum, inquit, testatur theologia legislationem donatam Moysi ex Deo
immediate, sed docet etiam eam, scilicet legem, pervenire in nos, hoc
est ad nostram cognitionem expositam per angelos, ut aperte demonstretur
quod illa legislatio et Dei erat, ex cujus auctoritate processit; et
angelorum erat, quorum etiam ministerium exhibuit.
|
“Tanquam, inquit, divino legali ordine illud legaliter ponente, hoc est,
per prima secunda in divinum reduci.”
|
|
Ita, inquit, Scriptura legislationem Deo per angelos in hominibus
ordinatam ostendit, tanquam ipso legali ordine divinitus facto illud
legaliter ponente, id est instituente, vel sanciente, hoc est, secunda
reduci in divinum per prima. Cum enim divina lex primum a Deo in
angelos, ac deinde per angelos in homines processisse perhibetur,
manifeste ostenditur quod per prima et superiora, secunda et inferiora
ad divinam cognitionem reducuntur: et hoc non solum inter Deum et
angelos, vel inter angelos et homines, sed in ipsis quoque angelis
intelligi oportet, quoniam superiores inferiores ad divinam reducunt
cognitionem. Quoniam et in ipsis angelis ordines sunt, alii superiores,
alii inferiores: et qui superiores sunt, copiosius lumen divinitatis
hauriunt, et ad eos qui sequuntur post se, illuminandos transfundunt. Et
in ipsis quoque ordinibus, in quibus secundum parem dispositionem multi
aequales sunt, haec legis definitio servatur, ut sint in divinae gratiae
perceptionem alii primi, alii secundi, alii ultimi; et ii etiam, qui
ordine pares sunt, non sint in gratiae perceptione aequales. Hoc est,
quod dicit:
|
“Etenim non solum et in super positis, et in subjectis animis, id est
spiritibus; sed et in aeque potentibus ipsa lex definitur ex
superessentiali principio ordinationis omnium, hoc est,”
|
|
id scilicet,
|
“per unamquamque hierarchiam,”
|
|
id est sacram ordinationem,
|
“esse et primas, et medias, et ultimas, et ordinationes, et virtutes:”
|
|
et in ipsis ordinationibus, et virtutibus diviniores semper esse
doctores,
divinorum, ut eos doceant, et adducant
|
“in divinam adductionem, et illuminationem, et communicationem. In
adductionem”
|
|
per conversionem,
per cognitionem;
per perceptionem.
|
|