Pars 16

Sequitur:

“Video autem quod et divinum Christi humanitatis mysterium angeli primum docuere. Deinde per ipsos in nos scientiae gratia descendit.”

Ex hoc, inquit, patet quod quae a Deo mandantur hominibus per angelos nuntiantur, quoniam et ipsum divinum mysterium humanitatis Christi angeli docuerunt, tam eos qui praedixerunt et crediderunt, quam eos qui viderunt et susceperunt. Et deinde, hoc est, consequenter per ipsos angelos in nos hujus scientiae gratia descendit. Sic ergo, sicut videlicet Christi nativitas per angelos nuntiata est: nativitas quoque praecursoris ejus per Gabrielem angelum legitur nuntiata.

“Sic, inquit, divinissimus Gabriel Zachariam quidem summum sacerdotem docuit mysteria, hoc est, puerum nasciturum ex ipso contra spem,”

quia ex sterili matre et sene patre: gratia divina

“Prophetam fore manifestandae virilis divinae operationis Jesu mundo divinitus et salutariter.”

Ac si diceret: Divinissimus Gabriel docuit Zachariam summum sacerdotem, quod puer nasciturus ex ipso propheta foret operationis Jesu virilis; quia in natura humanitatis, qua sexum carnis assumpsit, exhibita est; et divinae, quia per potentiam divinitatis, in qua etiam carnem suam condidit, est perfecta. Operationis, dico, manifestandae mundo per eum divinitus, et salutariter, hoc est ad salutem mundi divinitus proventuram. Docuit enim idem divinissimus Gabriel

“Mariam quomodo,”

scilicet

“in ipsa foret complendum divinum mysterium ineffabilis divinae formationis.”

Quod scilicet divina operatio ineffabiliter super usum, et legem naturae de carne ipsius virginis sine virilis seminis admistione carnem sumeret, et eam indumentum Verbi aeterni mirabiliter formaret.

“Ast alius angelorum Joseph erudiebat, quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David.”

Id est, quomodo implerentur ea, quae promissa erant divinitus, hoc est, a Deo progenitori ejus David.