Pars 17

“Alius vero pastores tanquam multorum reditu, et silentio purgatos evangelizavit: et cum eo multitudo exercitus coelestis illam valde laudabilem tradebant iis, qui in terra sunt, doxologiam. Alius, inquit, rursum angelus evangelizavit pastores, tanquam purgatos, et puros effectos multorum reditu,”

id est separatione vel segregatione multitudinis, et tumultus, et strepitus; et purgatos etiam silentio, id est quiete mentis et pace interna, ut in hoc ipso digni Evangelio, et Evangelico fierent alloquio, quod seorsum a multitudine ad semetipsos redeuntes in silentio, et quiete mentis constituti spiritalis annuntiationis capaces exstiterant. Unde paulatim crescente gratia post unius evangelizationem coelestis exercitus multitudo auditur, qui illam valde laudabilem doxologiam, id est hymnum gloriae, tradebant iis qui in terra sunt hominibus scilicet bonae voluntatis.