|
Sequitur:
|
“Respiciamque et ad excellentissimas eloquiorum luminis apparitiones.”
|
|
Ac si diceret: Non solum in iis, quae de Verbi incarnatione hominibus
per angelos nuntiata sunt, apparet, quod divinorum cognitio ipsis
angelis mediantibus et ministrantibus ad homines descendit; sed in ipsa
quoque persona Verbi incarnati idem videri potest: quae licet
divinitatis majestate angelis imperaret, ea tamen, quae circa ejus
humanitatem temporaliter facienda fuerant, per angelos voluit
dispensari: in hoc ipso conditionem humanitatis dignanter suscipiens,
quod omni necessitate carens sola dispensatione ad exemplum humanitatis,
et documentum veritatis dispositionibus angelicis se inclinavit.
|
“Respiciam, inquit, etiam ad excellentissimas apparitiones eloquiorum
luminis,”
|
|
id est apparitiones ipsius Jesu Christi, quando videlicet ipse Jesus,
qui lumen est verum, in carne assumpta visibilis apparuit. Quae
apparitiones luminis excellentissimae existunt, prae caeteris omnibus
apparitionibus eloquiorom, id est prae caeteris omnibus apparitionibus
quae in eloquiis sacris referuntur; quia nunquam prius ita excellenter
Deus mundo se manifestavit, sicut quando in carne assumpta ipse
visibilis apparuit. Ad has igitur, inquit, apparitiones luminis
excelsissimas prae omnibus apparitionibus eloquiorum respiciam, ut in
eis etiam hoc probem, quod divina arcana in homines per angelos
dispensantur. Si enim circa illum hominem, qui super homines est
angelica dispensatio non est repudiata, quanto magis in eis, qui peccato
obnoxii sunt, et in tenebris ignorantiae constituti probatur esse
necessaria. In illo ergo homine, qui caput est hominum, agnoscere
possumus quid de aliis hominibus, membris ejus sentire debeamus.
|
|