|
Postquam demonstravit, data et exposita generali definitione, quomodo
intelligenda sit hierarchia secundum angelicam et humanam ordinationem
(divina enim, quae infinita est, definiri non potest), nunc de angelica
hierarchia specialiter tractare incipit, primum ostendens quomodo nomina
angelorum, quae ab hominibus, et secundum homines data sunt, in illa
spirituali, coelestique natura intelligenda sunt. Continuat praecedentia
ad narrationem subsequentem dicens:
|
“Igitur hierarchia quid est, ut existimo, bene a nobis definita angelica
hierarchia, deinde laudanda: mirabilesque ejus in eloquiis formarum
facturae supermundanis oculis intuendae.”
|
|
Ac si diceret: Postquam secundum nostram existimationem bene ostendimus
quid sit hierarchia ex definitione ejus proposita; nunc consequens est,
ut laudemus angelicam hierarchiam, id est ut ostendamus quantum laudata
sit in Scripturis sacris, sive quantum ex iis, quae de ipsa dicta sunt,
laudabilis appareat, demonstremus. Et ad hoc demonstrandum conveniens
est ut intueamur supermundanis oculis, id est spiritualibus, et
spiritualiter videntibus oculis mirabiles facturas, id est compositiones
vel adaptiones formarum, quae in eloquiis sacris illi attribuuntur, ad
invisibilem ejus naturam demonstrandam. Ideo enim spiritualibus oculis
ea, quae visibiliter proponuntur, intuenda sunt, ne hoc solum esse
putetur quod videtur, ne mens in illo remaneat quod foris conspicit. Sed
per illud quod exterius in demonstrationem proponitur, ad illud verius
et sublimius contemplandum invitatur.
|
|